Skip to the text

Articulus 26

De speciebus superbiæ.

DOMINUS exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.1 Species superbiæ aliquando distinguuntur et assignantur penes diversitatem subjectorum, sicque alia est superbia intellectus, alia voluntatis, alia appetitus sensitivi irascibilis; aliquando vero juxta diversitatem objectorum, et ita alia est superbia ornamentorum, alia utensilium, alia ædificiorum; interdum autem secundum actuum diversitatem, sicque Gregorius assignat quatuor species superbiæ. Prima est, æstimare se a se ipso habere quod quisque habet. Et quamvis vix aliquis sit ita perversus ut ignoret omne bonum esse a Deo, attamen multi tam ingrate et animose, tam intimorate atque jactanter se habent, quasi putent a se ipsis se habere quod sunt, possunt ac habent, similes superbissimo Pharaoni, cui per Ezechielem Dominus ait: Audi, Pharao, draco magne, qui dicis: Meus est fluvius, et ego feci me ipsum.2 Secunda species est, attribuere propriis meritis magis quam gratiæ Dei bona quæ habet quis: quæ fuit superbia Pelagianorum, qui asseruerunt hominem ex naturalibus suis posse promereri vitam beatam ac justificari. Contra quod ait Salvator: Sine me nihil potestis facere;3 et Apostolus: Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.4 Apud Osee quoque Dominus contestatur: Perditio tua ex te, in me tantummodo auxilium tuum.5 Tertia est, jactare se habere bona quæ non habentur: et hæc est magna prorsus impietas, imo fatuitas infinita, quum et virtutes quæ habentur, sint potius occultandæ quantum est in ipso qui habet eas. Tales fuerunt Scribæ et Pharisæi, qui dixerunt ad Christum: Numquid et nos cæci sumus?6 Quibus et ipse locutus est: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra.7 Tales demum sunt omnes hypocritæ, de quibus apud Job fertur: Congregatio hypocritarum sterilis.8 Quarta species est, singulariter velle videri aliquid boni habere, aliis spretis: ut patet in verbosis ac sciolis, qui præ ceteris suam jactant scientiam, ut quasi soli appareant eruditi aut ceteris doctiores. Quorum unicuique dici potest illud Job: Ecce prudentiam tuam ostendisti plurimam;9 et quod rursum apud Job continetur: Numquid qui multa loquitur, non audiet? aut vir verbosus justificabitur?10

Rursus dividitur superbia in superbiam interiorem et exteriorem. Superbia interior invenitur in quatuor potentiis animæ, scilicet in imaginativa, in appetitu sensitivo irascibili, et intellectu ac voluntate. Superbia imaginativæ est apprehensio sensitiva interior qua homo de se ipso sentit nimis sublimiter, quantum ad ea quæ cadunt sub sensu, seu quantum ad temporalia, carnalia et terrena, extollendo se de parentela, opulentia, pulchritudine, eloquentia, et consimilibus, et de talibus magnifice imaginando de semetipso. Superbia vero appetitus sensitivi irascibilis est ad talia tumide affici, appetendo in talibus propriam excellentiam, vel adeptam et præsentem extollenter amando. Porro superbia intellectus est per superiorem vim cognitivam nimis magna sentire de se, et de immaterialibus et spiritualibus bonis se in se extollere aut parvi pendere alios: puta de ingeniositate, scientia, sapientia, virtute et charismatibus gratiarum, seu ingenitæ indolis elegantia, aut vigorositate continuandi exercitia intellectualia ac spiritualia. Superbia vero voluntatis est propriam in talibus excellentiam inordinate appetere aut amare: nam donis gratuitis quis potest abuti, et de optimis superbire. Præterea, quamvis intellectus et voluntas directe respiciant pro objecto abstracta ab hic et nunc, seu a materia et appendiciis ejus, spiritualia quoque, incorporalia ac divina; attamen per reflexionem concernunt etiam exteriora, sensibilia et terrena.

Idcirco quæ cadunt sub sensu et appetitu sensitivo, cadunt et sub intellectu ac voluntate. Unde de talibus potest esse superbia non solum in interiori vi sensitiva et appetitu irascibili, sed item in intellectu ac voluntate : puta de temporali et humano honore, de exteriori prælatione aut principatu, de fama et laude humana operibusque terrenis. In his ergo interior consistit superbia : quæ tamen in intellectu et voluntate potissime sita est, quia nec extollentia virium sensitivarum rationem culpæ sortitur, nisi originaliter ex defectu seu culpa intellectus ac voluntatis.

Præterea, superbia exterior est effectus et signum interiorem prætendens sive ostendens. Superbia quippe essentialiter consistit dumtaxat in præfatis interioribus animæ viribus ; in exterioribus autem consistit tanquam in effectu et signo ab interiori superbia procedente et eam monstrante : exteriora namque interiorum qualitatem ac dispositionem declarant. Idcirco, quamvis hujusmodi exteriora interiorem vanitatem superbiamque monstrantia, possint interdum non ex elatione et vanitate prodire, nihilo minus sunt vitanda : quoniam speciem mali habent, et scandalizativa sunt aliorum. Idcirco sunt contra illud Apostoli : Ab omni specie mala abstinete vos ; imo et contra illud quod terribiliter profert Judex : Væ homini per quem scandalum venit. Propter quod vana et frivola est excusatio plurimorum, qui de exteriori ornatu aut quocumque facto pompatico increpati, respondent se nil mali in illis prætendere. Quibus vice versa dicendum est, quod nullus agit aut appetit malum sub ratione mali, quum bonum sit appetitus objectum, et in Proverbiis Salomon dicat : Omnis via viri recta sibi videtur. Unde et qui ex superbia ornant se, faciunt hoc in quantum hoc judicant aliquo modo bonum, puta utile, delectabile aut honestum, quum tamen revera sit spiritualiter valde nocivum, deflendum ac vitiosum.

Insuper, exterior ista superbia est multiplex valde juxta diversitatem subjectorum et objectorum suorum. Potest equidem apparere in corpore et in variis membris ejus, in incessu, in verbis, in vestitu, ludis, jocis, gestu ac risibus, in ornamentis, equitatura, familia, utensilibus, conviviis, ædificiis, in lectis, ac multis similibus : de quibus omnibus prosequi est nimis prolixum.

Breviter autem tangendo, superbia corporis est omnis pompatica habitudo seu superbiformis exhibitio ejus. Est quoque ista superbia multiplex, secundum quod in diversis corporis membris apparere specialiter potest. Prima ergo est superbia oculorum : quia in oculis valde cito ac specialiter relucet dispositio cordis. De hac superbia in Ecclesiastico scriptum est : Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. Et rursus in eodem legitur : Ex visu cognoscitur vir. Itaque qui corde superbiunt, et cordis sui tumorem per visum ostendunt, dupliciter peccant : nam Deum offendunt, et intuentes se scandalizant. De hac quoque superbia et ejus punitione fertur apud Isaiam : Oculi sublimis hominis humiliati sunt. De cujus etiam odibilitate ac gravitate in Proverbiis habetur : Sex sunt quæ odit Dominus : oculos sublimes, linguam mendacem, etc. — Secunda est superbia faciei, de qua legitur in Osee : Humiliabitur superbia Israel in facie ejus. Nam sicut ab occursu faciei cognoscitur sensatus, sic ex dispositione ejus cognosci potest superbus. — Tertia est superbia colli et cervicis, de qua in Ecclesiastico æterna Sapientia protestatur : Superborum et sublimium colla propria virtute calcavi. Unde et in

Job legitur : Cucurrit impius adversus Deum erecto collo. Hinc sanctus ait Hieronymus : Nihil a juventute didici ita vitare, sicut erecto collo et superba cervice incedere. — Est quoque superbia pedum in incessu et choreis ; superbia manuum et brachiorum in extendendo et ventilando, juxta illud Job : Tetendit impius contra Deum manum. Atque in aliis membris im-

Eccli. xxiii, 5.

Ibid. xix, 26.

Is. II, 11.

Prov. VI, 16, 17.

Osee VII, 10.

Eccli. xix, 26.

Ibid. XXIV, 11.

Job XV, 26.

Ibid. 25.

1 Thess. V, 22.

Matth. XVIII, 7.

Prov. XXI, 1. piissima cordis elatio se demonstrat. De quibus omnibus per Isaiam Dominus loquitur : Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt collo extento, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, et composito gradu incedebant, decalvabit Dominus verticem filiarum Sion ;11 et per Sophoniam : Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur ;12 et per Amos : Væ qui opulenti estis, optimates capita populorum, ingredientes pompatice.13 — Amplius, superbia cordis in ore seu lingua potissime multipliciter ac damnabiliter demonstratur : per verba præsumptionis atque jactantiæ, per propriam laudem, per verba contumeliosa, injuriosa, irrisoria contra alios dicta ; interdum quoque per taciturnitatem ex prattatione vel aliorum parvipensione ; item in cantu, discantu inundationeque vocis, in clamore et cachinnatione ac verbositate. De quibus ait Propheta : Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam ; et rursus :14 Os eorum locutum est superbiam. Hinc in Ecclesiastico scriptum est :15 Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo.16 Hinc refrenatio linguæ ab omni superba locutione et indignabunda ac tumida taciturnitate est valde necessaria ad salutem, quemadmodum Salomon contestatur :17 Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam.

Amplius, superbia quæ consistit in exterioribus et corporalibus rebus, est multiplex. Prima consistit in vestimentis, in quibus potest esse excessus in multitudine, pretiositate, mollitie, formatione, expolitione, scissione, fractillatione ac aliis : ad quæ omnia devitanda quemlibet Christianum debet merito excitare quod sacra Scriptura et sancti Patres tam seriose et copiose reprehendunt, cohibent et condemnant hæc omnia. Ait enim in Evangelio Christus : Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.18 Quasi dicat : Tales communiter non sunt de numero pœnitentium et incedentium per arctam ac asperam viam salutis. De divite quoque damnato enarrat quod induebatur purpura ac bysso ;19 tanquam diceret : Talis est reproborum pereuntiumque vestitus. Denique beatissimus Joannes Baptista præcepit :20 Qui habet duas tunicas (id est unam superfluam), det non habenti. Sed et gloriosissimus princeps Apostolorum in prima sua Canonica conscribit : Mulieres subditæ sint viris suis ; quarum non sit exterius capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus.21 Vas quoque electionis ad Timotheum : Volo (inquit) mulieres orare in habitu ornato (id est humili et modesto), ornantes se non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, aut veste pretiosa.22 Et alibi generaliter ait :23 Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus. Denique, teste Gregorio, evangelica et apostolica ista præcepta magis concernunt viros quam feminas, et juvenes potius quam puellas, ita quod viri et adolescentes gravius peccant in superfluitate, curiositate, pretiositate ornatuque vestium, quam puellæ ac feminæ. Ait namque Gregorius : Pensate quale peccatum sit hoc in viris, a quo pastor Ecclesiæ curavit prohibere etiam feminas.

Insuper sancti patres Basilius atque Ambrosius dicunt : Nudi vestimentum est quod recludis; et tantis rapis quantis communicare deberes. Vide ergo quale peccatum sit, habere tres, quatuor, quinque aut plures tunicas, togas, diploides. Qualiter contra talem clamabunt in die judicii nudi ac pauperes, qui frigore affliguntur? Quis autem plene exprimere aut digne queat deplangere, quantum miseri filii ac carnales filiæ hujus mundi mundanique homines peccent in abusionibus ac vanitatibus vestimentorum, nunc in nimia brevitate, ita ut si modice curvent se, videantur ante et retro ; nunc in nimia longitudine, nunc in nimia amplitudine, nunc in nimia strictitudine, nunc in vanissima fractillatione, scissura aut perforatione? In quibus omnibus videntur magis irrisi quam vestiti, in tantum ut etiam a Judæis et Sarracenis juste irrideantur. Quocirca per Joelem Deus hortatur :24 Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Et in Ecclesiastico scriptum est :25 In vestitu ne glorieris unquam.

Secunda superbia circa exteriora et corporalia sita, consistit in ornamentis quæ ultra et supra vestimenta adjiciuntur corporibus, de quibus nunc aliquid tactum est. Unde et sanctus doctor, martyr ac præsul Cyprianus disseruit : Mulieres serico et purpura indutæ, Christum induere nequeunt; auro et margaritis atque monilibus decoratæ, ornamenta cordis ac corporis perdiderunt. Imo, ut gloriosus affirmat Hieronymus, feminæ et puellæ taliter se ornantes, sunt retia dæmonum ad capiendum et interficiendum animas juvenum ac virorum. Denique ad vitandum hæc omnia, sufficienter inducere potest ac debet quod idem terribiliter ait Hieronymus : Vir aut mulier ornate se vestiens aut se ornans, et suo ornatu oculos aliorum in se provocans, quamvis etiam nullum malum inde sequatur, tamen æternum supplicium patietur, quia proximis propinavit venenum, si fuisset qui biberet. Ex quibus verbis probatur quod hoc sit mortale peccatum : ubi nihilo minus est pensandum profundius, quia si hoc est mortale peccatum, ergo quotiescumque aliquis aut aliqua ita se vestit et ornat, peccat mortaliter : quia, ut Aristoteles probat, unitas motus seu actionis attenditur ex unitate mobilis, unitate temporis unitateque termini ad quem. Quot ergo mortalia vitia incidunt, qui tam frequenter aut certe quotidie ita se ornant ac vestiunt, et tam multis hominibus propinant venenum, hoc est scandali directam occasionem, etiam sacris in locis et in divino Officio ?

O infelicissimi amatores sæculi hujus ! quousque non expergiscemini ad animarum vestrarum salutem ? Nonne vultus femineus et puellaris adspectus per se solum satis tentativus est viri ac adolescentis ?

A Nec minus tentativus est puellarum ac feminarum vultus virilis, juvenumque forma ac facies. Quid ergo necesse est his superaddere irritamenta libidinis, et cooperari dæmonibus ad mutuam animarum necationem ? Imo quam crudele est hoc ? At vero, si vere crudeles ac pessimi reputantur qui acutissima excogitant ac fabricant ferramenta ac arma ad proximos interficiendos injuste in corpore, quomodo non crudelissimi sunt censendi qui præfatis modis se ornant ac vestiunt ad provocandum complacentiam sensualem aut letalem libidinem ? Et dato quod hoc idcirco non faciunt, tamen ad minus discrimini se exponunt, neque a specie mala se abstinent, neque a scandali occasione se retrahunt.26 Idcirco sunt insipientes et divinis Scripturis inobedientes, et unus alium venatur ad mortem.27 Apostolus ait, Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem;28 quum tamen esus carnium non sit ex se scandalizativus proximorum : quanto magis si curiosus vestitus aut ornatus corporis scandalizativus est fratrum sive sororum, non debet quis unquam uti hujuscemodi veste aut ornamento, ne quempiam scandalizet? Præterea penset qui potest aut vult, quam scandalizativum et provocativum exstet libidinis consuetum nunc genus vestitus, videlicet brevis toga ab uno latere prorsus aperta super diploidem, ita ut corpus viri ante et retro in locis verecundioribus assidue a feminis conspiciatur. Quod si feminæ et puellæ sic essent vestitæ, quod earum corpora in locis etiam talibus taliter viderentur a viris, quid inde gigneretur libidinis ? Et nonne feminæ tam pronæ (imo et proniores) sunt ad concupiscentiæ motus ut viri ? Joannes apostolus ait :29 Mundus totus in maligno positus est. Ego autem plus aliquid dico : quia totus pene mundus in amentiam versus videtur, ita ut vix paucissimi reperiantur qui velint attendere quam arcta sit via vitæ, quid item pertineat necessariumque consistat ad salutem.30 Merito dixit Salvator : Væ mundo a scandalis ;31 et, Væ vobis divitibus ; et, Væ vobis qui ridetis.32

Adhuc autem, quum anima finis sit corporis, ita vestiendum ac tegendum est corpus ut expedit animæ, et non ad voluptatem, sed ad necessitatem;33 non ad ornatum, sed ad frigoris ac caloris læsionem vitandam, operiendamque erubescibilem nuditatem. Quod si contorales et conjugales se decenter possunt ornare ad complacendum invicem sibi in Domino, ad vitandum periculum in compare; hoc tamen fieri debet salvo jure divino, et ita ne alii scandalizentur directe. Et si idcirco se ornant, cur magis se ornant dum seorsum domum egrediuntur, quam dum simul sunt domi? Præterea, quanta insipientia, quanta perversitas est, vile ac sordidum moriturumque corpus sic vestire ac perornare, et nobilem, rationalem immortalemque animam deturpare, negligere, scandalizare? Non æstiment viri aut feminæ ita vestiti, quod orationes eorum exaudiantur a Domino : imo in ecclesia gravius contra se concitant Deum, quem ibi per scandala mutua gravissime prorsus offendunt. — Hæc contra superbiam vestitus et ornamentorum breviter tacta sint.

Tertia est superbia lectorum. In lectis quippe reprehensibiles sunt nimia multitudo et nimia magnitudo, pretiositas atque mollities. Ad quorum omnium contemptum debet inducere consideratio lecti in quo obiit Christus, puta patibuli crucis; deinde, quod corpus cito in sepulcro ponetur, et timor lecti tartarei, atque quod Dominus loquitur per Amos, Væ vobis qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris;34 et rursus, quod tota conversatio nostra debet esse pœnitentialis ac humilis afflictivaque corporis.

Quarta est superbia familiæ, hoc est familiam superfluam, inutilem aut immorigeratam habere, et de ejus obsequio ac sequela gaudere. — Quinta est superbia conviviorum : in quibus reprehensibiles sunt ferculorum exquisitio et multitudo, et invitatio divitum, non egenorum. — Sexta est superbia utensilium : in quibus etiam nimia pretiositas, numerositas et ornatus reprehenduntur. — Septima est superbia in equitaturis : in quibus multitudo et impinguatio immoderata equorum et pretiosus eorum ornatus culpabiles sunt. — Octava est superbia ædificiorum : in quibus hæc eadem redarguuntur, quum et per Isaiam Dominus dicat : Væ qui conjungitis domum ad domum.35

Vitanda est ergo in omnibus istis superbia, atque in cunctis humilitas observanda.

Footnotes

  1. Is. xxiii, 9. ↩

  2. Ezech. xxix, 3. ↩

  3. Joann. xv, 5. ↩

  4. I Cor. xii, 3. ↩

  5. Osee xiii, 9. ↩

  6. Joann. ix, 40. ↩

  7. Luc. xvi, 15. ↩

  8. Job xv, 34. ↩

  9. Job xxvi, 3. ↩

  10. Job xi, 2. ↩

  11. Is. III, 16, 17. ↩

  12. Soph. I, 9. ↩

  13. Amos VI, 1. ↩

  14. Ps. XI, 4. ↩

  15. Ps. XVI, 10. ↩

  16. Eccl. XIX, 27. ↩

  17. Prov. XXI, 23. ↩

  18. Matth. XI, 8. ↩

  19. Luc. XVI, 19. ↩

  20. Luc. III, 11. ↩

  21. I Petr. III, 1, 3. ↩

  22. I Tim. II, 8, 9. ↩

  23. I Tim. VI, 8. ↩

  24. Joel II, 13. ↩

  25. Eccl. XI, 4. ↩

  26. 1 Thess. V, 22. ↩

  27. Mich. VII, 2. ↩

  28. 1 Cor. VIII, 13. ↩

  29. 1 Joann. V, 19. ↩

  30. Matth. VII, 14. ↩

  31. Matth. xviii, 7. ↩

  32. Luc. vi, 24. ↩

  33. Ibid. 25. ↩

  34. Amos vi, 1, 4. ↩

  35. Is. v. 8. ↩

Chapter 28 of 143