Skip to the text

Articulus 28

De filiabus superbiæ.

TENUIT eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua.1 Quemadmodum in secunda secundæ, quæstione centesima sexagesima secunda, recitat S. Thomas, quidam (ut Cassianus atque Isidorus) considerantes superbiam ut est vitium speciale, dixerunt eam esse capitale peccatum. Sanctus vero Gregorius eam considerans secundum quod habet universalem influentiam super universa peccata, posuit eam non esse capitale peccatum, sed universorum vitiorum reginam ac matrem, et capitalium vitiorum originem, ita quod multitudinem omnium generat vitiorum, et mentem quam occupat, cunctis capitalibus vitiis implet. Porro secundum utramque positionem ipsa detestanda superbia est vitiorum origo; et quæ magis directe concomitantur et sequuntur ex ea, filiæ ejus possunt vocari.

Hinc in Summa virtutum ac vitiorum asseritur: Superbia est quasi rex vitiorum, et habet coronam, sed maledictam, de qua ait Scriptura: Væ coronæ superbiæ. Quemadmodum etiam rex non solet solus venire, ita superbia non venit sola ad hominem, sed tanquam rex grandem secum adducit vitiorum societatem. De superbia namque nascuntur hæreses, schismata, detractio, invidia, verbositas, jactantia, contentio, et hujusmodi.2

Idcirco Bernardus:3 Initium, inquit, omnis peccati et totius perditionis est superbia. Propterea qui salutem tuam appetis operari, adversus superbiam super caput tuum signum crucis memento habere, ne in superbiam eleveris. Denique, teste Bernardo, ex superbia oriuntur: curiositas, levitas mentis, inepta lætitia, singularitas, stulta securitas; arrogantia, qua homo aliis se præponit; præsumptio, qua homo tendit in ea quæ vires suas transcendunt; excusatio propriæ iniquitatis, inobedientia seu rebellio intimorata, libertas, et consuetudo peccandi, quæ Dei contemptum includit.

Climacus quoque filias superbiæ exprimens: Progenies, ait, seu filiæ superbiæ sunt:4 spiritualium ruina, ira, detractio, amaritudo, furor, clamor, blasphemia, hypocrisis, odium, invidia, contradictio, propriæ quoque voluntatis complacentia et regulatio, impersuasibilitas seu indocilitas, et inobedientia. Iterum Climacus scribit: Initium superbiæ est finis vanæ gloriæ; medium vero superbiæ est contemptus proximorum, et propriorum laborum propalatio inverecunda; finis autem superbiæ est negatio adjutorii Dei, et extollentia propriæ sollicitudinis ac diligentiæ, mos dæmoniacus. Vidi quosdam ore gratias Deo agentes, et quasi ex propria prudentia se ipsos extollentes. Ubi ruina advenit ac pertingit, ibi superbia antea tentorium fixit. Altum sapiens de se ipso, contradicit vehementer; sed humiliter sapiens, contradicere nescit. Dedignatur cypressus pergere super terram, et superbus dedignatur possidere obedientiam. Vir altus corde desiderat principari: aliter enim non potest (magis vero non vult) perdi in finem, ut congruit. Fratrem superbientem senex sanctus ac sapiens admonuit ne superbiret. Ille vero excæcatus respondit: Indulge, Pater, superbus non sum. Cui senex: Quam evidentiorem ostensionem superbiæ poteris, o fili mi, exhibere, quam dicere, Superbus non sum?5 Noli arroganter altum sapere de te, quum sis terrenus: multi enim de cœlis ejecti sunt, quum essent immateriales. Sicut tenebræ sunt alienæ a lumine, ita superbus ab omni virtute. Superbus non indiget dæmone: ipse enim sibi ipsi factus est dæmon et impugnator. Hæc Climacus.

Præterea, ut edocet Cassianus, superbia facit hominem asperum et immitem, tamque perversum, ut dum contra vitia ejus fit prædicatio, visus ejus hinc inde circumfertur;6 pro salutaribus quoque suspiriis sputa de gutture sicco traducit, digiti ejus ludunt, et universa corporis sui membra huc illucque moventur, quasi scatentibus vermibus aut acutissimis sudibus inhæreret. Et quidquid simplex sermo ad audientium ædificationem protulerit, ob suam suggillationem putat esse prolatum;7 totoque tempore quo spiritualis vitæ examinatio ventilatur, ipse suis suspicionibus occupatur, et cur unumquodque dictum sit, vel quid sermocinanti objiciat, intra se percontatur: sicque spiritualis collatio non solum nil proficit ei, verum etiam majoris peccati ac condemnationis fit ei occasio. Deinde post hæc sunt in eo excelsa vox, rigidus sermo, amara et turbulenta responsio, incessus erectus, lingua loquax, nec unquam taciturnitatis amica, nisi dum contra proximum indignationem aut rancorem conceperit.8910 Hæc Cassianus.

Insuper Augustinus undecimo super Genesim ad litteram: Invidia, inquit, sequitur, non præcedit superbiam. Non enim causa superbiæ est invidia, sed econtra. Quum enim superbia sit amor propriæ excellentiæ, invidia vero odium felicitatis alienæ, quid ex quo nascatur, in promptu est. Amando etenim quisque propriam excellentiam, invidet vel paribus, quod ei æquantur; vel superioribus, quod ipse eis non æquatur; aut inferioribus, ne ei æquentur. Ecce quot pessimas filias parit hæc sceleratissima et male fecundissima mater.

Postremo certissimum est, quod quanto quis major ac dignior est in propriis oculis, tanto injuriam sibi illatam gravius ponderat majoremque reputat, acrius quoque ulcisci conatur: et ita ex superbia oriuntur ira, impatientia, indignatio, lis, injuria, ultio. Superbus quoque vult præ aliis apparere ac reputari: ideo indiget multis, et facit magnas expensas. Propter quod ex superbia nascitur avaritia, deinde gula, luxuria, saltem in appetitu, et consequenter acedia. Imo superbi erubescunt aliquid adversitatis sibi illatæ æquanimiter tolerare, et quanto superbiores exsistunt, tanto injuriam sibi factam, quamvis sit modica, immoderantius ulciscuntur si possunt.

Footnotes

  1. Ps. LXXII, 6. ↩

  2. Tob. IV, 14. ↩

  3. Is. XXVIII, 1. ↩

  4. Scal. parad. grad. XXII. ↩

  5. Rom. XI, ↩

  6. De Ins Patr. lib. ↩

  7. Is. II, 12. ↩

  8. Joann. XIII, ↩

  9. XVIII, 14. ↩

  10. Luc. XIV, 11; ↩

Chapter 30 of 143