Articulus 25
De variis causis superbiæ.
VIR vanus in superbiam erigitur, et tanquam pullum onagri se liberum natum putat.1 Scelerata ista superbia primo oritur ex improbo et privato sui ipsius amore. Nempe ex hoc quod homo amat se in se, protinus concomitatur quod amat sui ipsius excellentiam et honorem. Hinc quum Apostolus protulisset, Scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines amantes se ipsos, mox addidit : Cupidi, elati, superbi.2 Qui igitur cupit superbiam exstirpare, discat se in solo Deo amare.
Secundo superbia nascitur ex incauta et imperfecta consideratione sui ipsius, vide licet ex consideratione alicujus excellentiæ quam homo habet aut habere se putat, considerando excellentiam suam secundum se, non per relationem ad Deum, a quo eam sortitus est; vel si considerat eam per relationem ad Deum, tamen ex ea incaute et stulte præfert se aliis aut despicit eos, qualis exstitit Pharisæus qui dixit : Gratias ago tibi, Deus, quia non sum sicut ceteri hominum, etc. Præterea, bona quæ habet homo, triplicia sunt, puta dona naturæ, bona fortunæ, munera gratiæ. Interdum itaque generatur superbia ex consideratione alicujus eminentiæ in propriis naturalibus:3456789 sicut in his qui de corporis pulchritudine, fortitudine, aut ingenii capacitate stolide intumescunt. Quandoque vero nascitur ex consideratione excellentiæ in bonis fortuitis: ut patet de eis qui ex terrena opulentia, aut propinquorum potentia, aut nobilitate vel præsidentia, aut prosperitatibus intumescunt. Aliquando ex consideratione gratuitorum: sicut dum quidam quasi ex quadam speciali devotione aut perfectione pulsantur hac vanitate.
Tertio causatur superbia ex suggestione diaboli, qui homini subtiliter et versute interius persuadet quod aliquid sit, et quod aliquid magni consistat in ipso, ita ut vir virtuosus quandoque vanissimis apprehensionibus propriæ eminentiæ impleatur antequam id advertat.10 Hinc contra tales invisibiles suggestiones orat Propheta:11 Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi, Euge, euge.12 Huic suggestioni pestiferæ opponamus gladium spiritus, quod est verbum Dei, puta illud Apostoli:13 Qui se existimat aliquid esse quum nihil sit, ipse se seducit;14 et illud: Quid habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? et item quod Salomon fatetur:15 Nescit homo an amore sit dignus, an odio.
Quarto, ex fama, seu laudibus, favoribus, venerationibus vel obsequiis hominum sibi impensis. Hinc in magnatibus, nobilibus, potentibus et quibusdam prælatis solet damnabilius regnare superbia. Sic quoque Joas rex Israel delinitus obsequiis principum, acquievit voluntati eorum, elatione seductus, in tantum quod Dei cultu relicto idola coluit, propter quod Deus tradidit eum ac populum suum hostibus suis, ut secundo Paralipomenon describitur.16 Sic quoque Herodes Agrippa sedens pro tribunali in regia veste, quum concionaretur ad populum, delectatus vanissimis laudibus turbæ quæ eum tanquam deum quemdam extollebat, statim ab angelo est percussus, et consumptus a vermibus, miserabiliter exspiravit, quemadmodum in Actibus legitur.17 Imo interdum contingit virum virtutum tali elatione ad horam seduci: ut de Ezechia rege sanctissimo constat. Quum enim Baladan rex Babylonis misisset ad eum solennes legatos, ut interrogarent eum de portento quod acciderat18 super terram, hoc est de miraculosa solis retrocessione propter ipsum peracta, lætatus19 est inani lætitia, videns se ita magnificatum a Deo, taliterque famatum etiam apud reges gentiles usque in longinquum, ut secundo Paralipomenon habetur.
Hinc parce laudandus est homo, potissime imperfectus, ne intumescat, præsertim quum in Ecclesiastico scriptum sit:20 Ne laudes hominem in vita sua. Nempe, quum amor et odium pervertant rationis judicium, et homo nondum sinceriter spiritualis nimis amet se ipsum, valde faciliter credit et acquiescit verbis et suggestionibus laudantium eum, et bona quæ habet, majora quam sunt arbitratur.2122 Ideo Climacus loquitur, quod superbia est proles laudum; et rursus: Qui imperfectum (ait) laudat, venenum ei propinat. Idcirco dixit Psalmista: Oleum autem peccatoris (id est commendatio adulantis) non impinguet caput meum, id est, mentem meam nequaquam delectet.23 Porro vir sapiens et perfectus quanto plus ab hominibus famatur et collaudatur, tanto plus se ipsum humiliat, et tanto amplius occulta Dei veretur judicia et ab omni elationis amentia se tuetur, sciens certissime dona Dei esse bona propter quæ ipse pauper laudatur.
Quinto oritur superbia ex aliquo opere ab homine facto, quod ipse quasi præcipuum aliquid opinatur, quemadmodum quarto Regum Joas rex Israel dixit per internuntios Amasiæ regi Juda: Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum.24 Cui elationi objiciamus, quod omnis potestas et omnis actio laude digna Deo sunt adscribendæ. Non est enim potestas nisi a Deo.25
Footnotes
-
Job xi, 12. ↩
-
II Tim. iii, 1, 2. ↩
-
Luc. xviii, 11. ↩
-
I Reg. xvii, 4-51; Esther iii-vii; ↩
-
I Mach. vii, 26-43; ↩
-
Exod. xiv; ↩
-
IV Reg. xix. ↩
-
Eccli. x, 17, 18. ↩
-
Job xl, 4, 6-8. ↩
-
Gen. ii, 1-9. ↩
-
S. LXIX, 4. ↩
-
Ephes. vi, ↩
-
Iulat. vi, 3. ↩
-
Cor. iv, 7. ↩
-
Ecl. ix, 1. ↩
-
I Par. xv, 17 et ↩
-
Act.xii, 21-23. ↩
-
II Par. xxxii, 31; ↩
-
IV Reg.xx, 12, 13. ↩
-
II Mach. ix, 7-28; ↩
-
Scal.parad. grad. xxii. ↩
-
Eccl. xi, 30. ↩
-
Ps. cxl, 5. ↩
-
IV Reg.xiv, 9, 10. ↩
-
Rom.xiii, 1. ↩
Chapter 27 of 143