Articulus 23
Qualiter cives superni et omnes justi, orbes cœlestes et omnia elementa, imo et irrationalia atque inanimata et mixta, clamitent et ultionem exquirant contra iniquos.
IRASCETUR Dominus ut faciat opus suum, alienum est opus ejus; ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.1 Sanctus ac sapiens Deus interdum in Scripturis patefacit nobis immensam et incomprehensibilem misericordiam suam, ut nemo desperet; aliquando vero insinuat nobis in Scripturis summam ac metuendissimam suam justitiam, sua misericordia non minorem, ut nemo præsumat, aut vana et periculosa securitate torpescat, sed universi pensemus quam metuendum sit incidere in manus Dei viventis, sicque cum metu et reverentia ei jugiter serviamus.2 Propter quod ait Apostolus: Vide bonitatem et severitatem Dei.3 Et Psalmista: Universæ (inquit) viæ Domini misericordia et veritas, id est justitia.
Verumtamen, quum Dei natura sit bonitas pura, dulcedo immensa, caritas infinita, incomprehensibilis pietas, opulentissima liberalitas, ita quod gloriosissimo Deo proprium est misereri, parcere ac salvare:4567 hinc misericorditer prævenire, indulgere, diligere, dare et salvificare competit Deo ex se ipso, ex propria natura, ex pietate intrinseca; ulcisci vero, punire, irasci, damnare convenit ei ex perversitatibus nostris et propter demerita nostra. Ideo Isaias testatur opus rigoris et ultionis hujusmodi esse alienum et peregrinum a Deo. Idcirco dum ipse Creator omnipotens videt homines omni sua pietate, misericordia, beneficentia, longanimitate abuti, et indurato corde sibi esse rebelles, quasi compellitur pro tribunali sedere, justitiam exercere, judicium exhibere: ita quod triumphanti Ecclesiæ cœlestique curiæ, atque interdum justis in vita ista degentibus, conqueritur de tanta ingratitudine tamque multiplici impietate ac duritia iniquorum; cui et Sancti concordant, alludunt et favent. Denique ipsi Sancti et justi interdum zelo zelantur pro Deo, et contra sceleratos clamitant ultionem: quibus et Deus vicissim respondet misericordiam præferendam; illis vero contra iniquos allegantibus Judex ipse supremus consentit. Sicque Deus et Sancti inter se conferunt de iniquis, quemadmodum judex et assessores de reis.8
Istud docet nos Scriptura canonica. Scriptum est enim apud Isaiam: Quum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis. Quod verbum ex persona Isaiæ prophetæ, vel potius triumphantis Ecclesiæ aut congregationis justorum, profertur; et est sensus: O Domine, impii et perversi justitiam tuam non metuunt nec attendunt, quamdiu eorum peccata non vindicas: idcirco, quum exercueris justam ultionem in carnalibus et injustis hominibus, quosdam eorum plagando; tunc habitatores terræ, tam ipsi ita percussi quam alii id videntes, per experientiam aut evidentiam hujusmodi ultionis discent considerare tuam justitiam et propriam corrigere vitam. Ad quod benignissimus Deus respondet: Misereamur impio. Quasi dicat: Quia durum videtur ut homines ita per rigorem justitiæ doceantur, ideo potius per piam supportationem et dulcorem clementiæ informentur. Ad quod Sancti zelo justitiæ mox respondent: Et non discet facere justitiam. Quasi dicant: Per talem pietatem non corriget se: noli igitur eis misereri, quia non prodest. Non enim perversus per beneficia emendatur, sed eget flagellis. Cujus signum subjungitur: Nam in terra sanctorum iniqua gessit, id est, inter justos et in Ecclesia male vixit iniquus. His verbis Deus consentiens, respondet ut judex: Et non videbit gloriam Domini, id est, propter hæc sua demerita privabitur felicitate æterna, nec majestatem ac gloriam Dei videbit in patria. Cui judicio Sancti consentientes, respondent: Domine, exaltetur manus tua, ut non videant, id est, potestatem justitiæ tuæ declara in impiis, ita ut majestatem et beatitudinem tuam non agnoscant. Ad quod Dominus: Videant, et confundantur zelantes populi, id est, potius sciant quanta sit gloria mea et beatitudo Sanctorum, ut ex hoc gravius affligantur, quod tantam beatitudinem amiserunt. Cui verbo Sancti applaudunt, dicentes: Et ignis hostes tuos devoret, id est, non solum puniantur pœna damni, beatifica visione carendo, sed etiam pœna sensus, infernale incendium sustinendo. Hoc modo Hieronymus, Haymo, Beda et alii præinducta verba Isaiæ exponunt.
Præterea, quam metuendissimum judicium facturus sit Deus his quos nunc tam longanimiter portat, quos nunc prosperari et ad libitum suum prævaricari permittit, testatur per Isaiam, loquendo: Tacui, semper silui, patiens fui, sicut parturiens loquar; dissipabo et absorbebo simul, desertos faciam montes et colles.9 Hinc per Osee terribiliter comminatur, imo et contestatur:10 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, dirumpam interiora eorum, et consumam eos ut leo.
Insuper, tam horrendæ impiorum damnationi sancti Prophetæ atque Apostoli, ceterique Beati qui judiciariam potestatem habere in cœlis meruerunt in terris, zelo justitiæ favent, applaudunt, congaudent, juxta quod scriptum est: Lætabitur justus quum viderit vindictam;11 itemque: Videbunt justi et lætabuntur, et innocens subsannabit eos.12 Unde in persona Israeliticorum judicum scriptum est in ipsorum libro: Sic pereant inimici tui, Domine; qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.13 Sic et in persona gentilium justorum scriptum est apud Job: Si ascenderit usque ad cœlum superbia impii, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, velut somnium avolans non invenietur, transiet quasi visio nocturna; luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur;14 juxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit.15 In diem enim perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur, et de furore Omnipotentis bibet.16 Hæc est pars hominis impii a Deo. Amplius, his alludens, in persona sanctorum regum et Prophetarum sanctus David concinit:171819 Invenitur manus tua omnibus inimicis tuis, dextera tua inveniat omnes qui te oderunt; pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui;20 Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. Et Jeremias: Domine (inquit), omnes qui te derelinquunt, confundentur; et rursus: Ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum non deleatur.21
Præterea, quamvis juxta philosophica documenta unicuique rei naturaliter præstituta sit certa periodus qua vivere potest atque durare, tamen secundum theologicam veritatem Deus constituit terminum vitæ unicuique hominum, et juxta multorum demerita abrumpit et terminat vitam eorum. Deus etenim ab unoquoque dignatur certum pondus seu mensuram transgressionum sufferre : quibus impletis, non sustinet eum diutius, sicut in libro de Doctrina christiana probat Augustinus per hoc quod in Genesi Dominus ait ad
Abraham :22 Nondum impletæ sunt iniquitates Amorrhæorum. Quod item Hieronymus probat per hoc quod quum Dominus dixisset ad Noe, Erunt dies vitæ illius centum viginti anni (per quod, secundum Hieronymum et alios Sanctos, Deus designavit tempus quo victuri essent homines antequam veniret diluvium, ut interim pœniterent), tamen ob nimiam hominum transgressionem Deus tempus illud abbreviavit, et post centum annos a locutione illa ad Noe, induxit diluvium. Unde Jeremias loquens induratis Judæis, ait : Non poterat vos Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum.23 Quum ergo iniquus tale iniquitatum suarum impleverit pondus, tollit eum Deus de medio, citans et vocans eum ad suum judicium.
Hinc in Deuteronomio Moyses dixit : Dominus reddit odientibus se statim, ita ut disperdat eos et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.24 Propter hoc et ipse Apostolus ad Romanos terribiliter loquitur : Existimas, o homo, quia tu effugies judicium Dei ? An divitias bonitatis ejus et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei.
Postremo veritas horum ex Revelationibus S. Brigittæ gloriosæ viduæ declaratur. Siquidem in libro cœlestium Revelationum ejusdem sanctæ feminæ, descriptæ sunt plurimæ visiones in quibus narratur qualiter Christus, adstante Brigitta sancta in spiritu, ad cœlestem exercitum conquerebatur de vitiosa ac pessima vita Christianorum a summo usque ad infimos : primo conquerens ultra modum acerrime contra Papam, deinde contra cardinales, archiepiscopos, episcopos, et inferiores prælatos; tandem quoque contra principes sæculares ac judices, et contra vulgus seu laicos. Et interdum quærit contra istos justam sententiam a principe Apostolorum beatissimo Petro : a quo prolata sententia, Christus jurat per Deum Patrem et per corpus suum et per Spiritum Sanctum, quod faciet ultionem de eis. Istud tamen quantum ad id quod dicitur contra clerum, non est prædicandum ad populum, sed quantum ad ea quæ contra sæculares dicuntur.
Footnotes
-
Is. XXVIII, 21. ↩
-
Hebr. x, 31. ↩
-
Rom. xi, 22. ↩
-
Job xx, 27. ↩
-
Sap. v, 21. ↩
-
II Tim. ii, 26. ↩
-
II Tim. xii, 28. ↩
-
Ps. xxiv, 10. ↩
-
Is. xlii, 14, 15. ↩
-
Osee xiii, 8. ↩
-
Ps. lvii, 11. ↩
-
Job xxii, 19. ↩
-
Judic. v, 31. ↩
-
Job xx, 29. ↩
-
Job xx, 6-8, 18. ↩
-
Job xxi, 30, 20. ↩
-
Ps. xviii, 23. ↩
-
Jer. xvi, 13. ↩
-
Jer. xvi, 13. ↩
-
Ps. xx, 9, 10. ↩
-
Jer. xviii, 23. ↩
-
Gen. xv, 16. ↩
-
Jer. XLIV, 22. ↩
-
Deut. VII, 10. ↩
Chapter 25 of 143