Articulus 19
Adhuc de eadem materia, et qualiter in peccatis fiat ad deteriora paulatim processus.
UNUSQUISQUE tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; deinde concupiscentia quum conceperit, parit peccatum;1 peccatum vero quum consummatum fuerit, generat mortem. Quemadmodum in Breviloquio suo, et plenius super secundum ac tertium Sententiarum, illustrissimus doctor dominus Bonaventura conscribit, actuale peccatum originem trahit a libera voluntate uniuscujusque peccantis per suggestionem, delectationem, consensum et operationem. Si autem suggestio et delectatio sistant citra consensum, est veniale peccatum; si autem sequantur consensus et opus in his quæ prohibentur lege divina, est peccatum mortale et consummatum. Quod si medio modo se habeat homo, videlicet quod consensus sit in eo sine opere, hoc est vel quia vult in opus pravum procedere, sed non valet, tuncque voluntas reputatur pro facto, nec minus culpabilis est quam si in facto deprehenderetur; aut quia non vult in opus procedere, sed vult interius voluptuari in delectatione, et hoc est inter mortalia computandum, quamvis non sit peccatum plenarie consummatum. Quum enim peccatum dicat recessum voluntatis a primo principio, in quantum ipsa voluntas seu mens apta nata est agi ac regi ab ipso, secundum ipsum et propter ipsum; hinc omne peccatum est inordinatio mentis seu voluntatis, et actuale peccatum est actualis inordinatio mentis ac voluntatis. Denique inordinatio ista aut tanta est, quod ordinem justitiæ exterminat, et hoc est mortale peccatum, quoniam aufert spiritualem vitam, separando mentem a Deo, a quo anima vivificatur per gratiam; aut est tam modica, quod ordinem illum non perimit, sed in aliquo solum perturbat, et tunc est veniale peccatum, quoniam per ipsum gratia Dei non tollitur, nec inimicitiam Dei homo incurrit.
Porro ordo justitiæ est, ut bonum incommutabile et æternum præferatur bono commutabili et creato, et bonum honestum, videlicet virtus et gratia, bono utili rei terrenæ, voluntas quoque Dei propriæ voluntati, et recta ratio sensualitati. Et quoniam lex Dei præcipit ordinem istum et vetat oppositum, idcirco mortale peccatum committitur quando bonum commutabile præfertur æterno, aut bonum utile honesto, aut voluntas nostra voluntati divinæ, vel sensualis appetitus præponitur rectæ rationis judicio. Porro dum bonum commutabile plus debito diligitur, sed bono incommutabili non præfertur, nec utilitas præponitur honestati, neque voluntas humana divinæ, et caro concupiscit, non tamen cum rationis judicio aut consensu; tunc est veniale, non mortale peccatum. Nam licet hoc sit præter legem divinam, non tamen directe est contra eam. Sensualis autem appetitus rectæ rationi non præfertur nisi dum ei a ratione consentitur: idcirco peccatum mortale citra consensum nequaquam committitur. Si vero sensualitas moveatur inordinate, quum inordinatio illa ad malum inclinet, puta ad fruendum aliquo modo re sensibili et terrena, quamvis non consentiat ratio, tamen peccatum est veniale, quoniam aliqualiter lædit ordinem justitiæ. Et quia in statu innocentiæ non movebatur sensualitas nisi secundum rationis judicium, ideo durante innocentiæ statu, non poterat ibi esse veniale peccatum. Nunc vero quoniam sensualitas rationi repugnat, velimus nolimus; ideo veniale peccatum sæpe incurrimus, saltem per primos motus: qui etsi particulariter ac sigillatim possint vitari, omnes tamen non queunt caveri, quia sic sunt peccata, quod etiam sunt pœna peccati. Hinc merito venialia appellantur, quia hoc ipso digna sunt venia. — Hæc Bonaventura.
Præterea, ut sane intelligatur quod Bonaventura disseruit, tunc esse mortale peccatum quando consentitur delectationi, advertendum quod Thomas de Argentina in suo ait Compendio: Consensus iste in delectationem est duplex. Unus est subitus, puta absque deliberatione præhabita, procedens ex sola naturali fomitis corruptione: quem præcedit appetitus sensualitatis in primo motu. Talis autem consensus vocatur subreptio, estque veniale peccatum. Alius est consensus in delectationem primorum motuum, procedens ex deliberatione rationis: qui est peccatum mortale. — Secundum eumdem quoque doctorem, veniale peccatum est semper a voluntate, videlicet vel ad hoc movente, vel permittente, vel non cohibente: potest etenim singula cohibere, quamvis non omnia.
Iterum ait: Actus qui est ex se de genere venialis peccati, fieri potest mortalis quatuor modis. Primo, ex conscientia: ut dum putatur esse mortalis, nec tamen vitatur. Quidquid enim fit contra conscientiam, ædificat ad gehennam. Secundo, ex nimia complacentia. Siquidem, Augustino testante, nullum peccatum est adeo veniale quin fiat mortale dum placet: quod intelligendum est de delectatione crescente usque ad mortale, id est tam intensa quod delectationi et complacentiæ caritatis divinæ præponderat. Tertio, ex dispositione: quoniam per frequentem lapsum in venialia, disponitur homo ad mortale. Propter quod loquitur Augustinus: Vitasti grandia? vide ne obruaris arena. De minimis quippe venitur ad magna, quemadmodum de scintilla generatur non modicus ignis. Quarto, ex progressu. Dum enim veniale insurgit, si non prohibetur, ad mortale sæpe progreditur: ut patet de motibus primis, qui inter venialia computantur; sed quando delectatio in eis convalescit in tantum quod consensus accedit, tunc est mortale peccatum. Est etenim differentia inter peccatum mortale ac veniale, quod in veniali est voluptas seu libido in creatura citra Deum, in peccato autem mortali est voluptas sive libido in creatura supra Deum vel æque Deo.
Præterea, de progressu peccati in pejus ait S. Hieronymus: Primus peccati gradus est mala cogitasse; secundus, delectatum esse in malo; tertius, acquievisse seu consensisse; quartus, opere complevisse; quintus, pœnitentiam non egisse; sextus, sibi complacere ac delectari de peccato præterito. — Hinc aliqui dicunt, quod culpa in cogitatione inchoatur, delectatione augetur, consensu perficitur, opere consummatur.
Isidorus quoque notabiliter ait: Istis fomitibus quasi quibusdam gradibus convalescit peccatum. Cogitatio etenim prava parit delectationem, delectatio consensum, consensus actionem, actio consuetudinem, consuetudo quamdam quasi necessitatem, necessitas mortem: sicque homo his vinculis implicatus, tenetur quadam vitiorum catena constrictus.
Sed his objici potest, quoniam (ut Jacobus ait apostolus) unusquisque tentatur a concupiscentia sua, quæ quum conceperit, parit peccatum;2 iterum, in primis motibus videtur esse peccati inceptio: sicque primus gradus peccati et initiatio ejus, est concupiscentia. — Respondetur, quod concupiscentia dicit quamdam affectionem, sicut et passiones ac motus sensitivi appetitus; affectio autem quamdam præsupponit cognitionem seu apprehensionem, quum nihil appeti possit nisi sit aliqualiter cognitum: quamvis ergo concupiscentia aut primus motus dicatur primo movere ad malum in genere suo, non tamen sine prævia cognitione seu imaginatione.
Footnotes
Chapter 21 of 143