Skip to the text

Articulus 20

Qualiter omnia sint ponenda sub ordine divini amoris; et quod in omni peccato mortali, peccans constituit sibi finem in re creata, caduca et vana.

SERVIERUNT creaturæ potius quam Creatori.1 Sicut in Summa contra gentiles, libro secundo ac tertio, S. Thomas declarat, Deus rationalem creaturam creavit propter se ipsum tanquam propter finem objectalem, et propter adhæsionem et unionem ipsius creaturæ cum ipso tanquam propter finem formalem seu creaturæ formaliter inhærentem. Ideo debet homo se ipsum et omnia sua ad Deum atque ad unionem adhæsivam cum ipso finaliter totaliterque referre, ut soli Deo propter se ipsum pure adhæreat, ceteris vero universis utatur in quantum sibi utilia aut necessaria sunt ad hoc quod sincere adhæreat Creatori, qui solus essentialiter, interminabiliter incomparabiliterque exstat amabilis. Quod si aliter aut plus illis utatur quam sibi necessarium expediensve consistit ad unionem cum Deo, inordinate et culpabiliter utitur eis, et peccat. Porro, si alicui enti creato magis quam increato bono adhæserit, peccat mortaliter; nec jam utitur ente illo, sed fruitur eo et utitur Deo, quod est subversio ordinis detestanda: quod tamen contingit in omni mortali culpa, quia in ea mens magis inhæret, servit ac subditur voluntati propriæ et creaturæ optatæ, quam voluntati divinæ ac summo bono.

Insuper, quia adhæsio illa unitiva cum Deo, directe et proprie, formaliter et immediate fit per caritatem, idcirco ad eam et ejus profectum ac perfectionem referendæ sunt ceteræ virtutes et actus earum, imo omne quod agimus ac patimur, et tota occupatio nostra. Atque, ut scribit Alexander de Hales doctor irrefragabilis in Summa sua et super tertium, hoc est omnia ponere sub ordine divini amoris, omnibus rebus creatis, imo et libertate propria uti secundum quod confert et expedit ad proficiendum in divino amore, non magis nec minus: et quanto quis perfectius agit hoc, tanto vere virtuosior ac ordinatior comprobatur; et quanto plus deficit inde, tanto inordinatius habet se, et tanto plus peccat. Nec aliud est peccare, quam ab ordine isto caritatis recedere. Idcirco in Summa contra gentiles asserit Thomas, quod mortaliter peccare, est ordinem caritatis subvertere,2

Præterea, sicut primo de Doctrina christiana Augustinus testatur, solo Deo fruendum est objective, ceteris est utendum, quia ad Deum sunt ordinanda, et juxta regulam ac exigentiam caritatis sunt assumenda. Ideo non aliud est peccare, quam uti fruendis et frui utendis. Hinc undecimo de Civitate Dei disseruit: Ea re frui dicimur quæ non ad aliud est referenda, et per se ipsam delectat; uti vero, ea re quam propter aliud quærimus. In eodem quoque libro Augustinus fatetur, quod virtus non est aliud quam amor ordinatus: quod et alibi protestatur. Non quod quælibet virtus sit essentialiter amor, sed quia ad divini amoris ordinationem finaliter tendit, ita quod definitio illa datur quasi per causam finalem. Propter quod etiam gloriosus doctor Hieronymus ait: Hoc unicuique deus est, quod potissime quærit, colit ac diligit. Nummum præcipue diligis? nummus tibi est deus. Carnalia maxime quæris? caro tibi deus est.

Ex quibus ostenditur, quod mortale peccatum non fit sine grandi injuria et magno contemptu Dei: quia in mortali peccato ponit sibi peccans finem in re caduca, et Deo relicto fruitur illa, reputans et (quantum in se est) faciens illam Deo præstantiorem ac meliorem: quoniam finis est melior ac dignior his quæ ordinantur in ipsum.

Præterea, causa tanti erroris et tantæ perversitatis, quia scilicet inhæretur creaturæ magis quam Creatori, potissime esse videtur delectatio quæ in re creata concipitur et habetur. Hanc autem delectationem inordinatam aufert spiritualis lætitia. Ideo ait Guillelmus Antisiodorensis in Summa sua: Spiritualis lætitia quæ est in Dei amore, est causa ordinis caritatis: quia spirituali jucunditate gustata, vilescunt homini temporalia omnia, quæ non sunt propter se diligenda, quia sic sunt impedimenta ordinis caritatis; sicque impedimentis illis per lætitiam spiritualem remotis, ordinatur in homine caritas.

Postremo, sic omnia ponere sub ordine caritatis, est ad nihil affici vitiose, imo ad cuncta affici in Deo sincere, et non habere ad aliquid passionem.3 Unde Climacus ait: Dominum nostrum Jesum Christum veraciter diligens et eum in suo corde ac corpore portans, atque futurum regnum in veritate obtinere inquirens, et de suis peccatis veraciter dolens, timorem quoque et memoriam suæ mortis et futuri judicii ac infernalis supplicii in veritate assumens: non ultra amabit neque curabit pecunias, nec erit sollicitus de possessionibus, nec de parentibus, nec de suis propinquis, neque de gloria hujus vitæ, neque de aliqua re terrena; sed omnem suam habitudinem et affectionem, omnem ad aliquid passionem, omnem de his sollicitudinem odiens atque excutiens, imo et propriam carnem, sine pigritia Christum sequetur, et semper in cœlum adspiciet et inde auxilium invocabit, juxta Psalmistam, qui ait:4 Adhæsit anima mea post te; et juxta Jeremiam dicentem:5 Ego non laboravi te sequens, et diem aut requiem hominis non desideravi, Domine.

Footnotes

  1. Rom. I, 25. ↩

  2. lib. III, 139, 143. ↩

  3. Scal. parad. grad. II. ↩

  4. Ps. LXII, 9. ↩

  5. Jer. XVII, 16, juxta LXX. ↩

Chapter 22 of 143