Articulus 27
Adhuc de quibusdam speciebus superbiæ.
QUID superbit terra et cinis?1 Supra ostensum est quemadmodum interdum oriatur superbia ex consideratione donorum naturæ, quandoque ex bonis fortunæ, sub quibus comprehenduntur bona Ecclesiæ, aliquando ex donis gratiæ, sub quibus intelliguntur et dona gloriæ.
Porro dona naturæ duplicia sunt. Nam quædam sunt corporalia, ut fortitudo, sanitas, pulchritudo, agilitas, bona complexio, et aliquo modo nobilitas ac libertas. Quædam vero sunt spiritualia : quorum aliqua sunt innata, sicut acumen ingenii, tenacitas memoriæ, habilitas ad virtutes, robur sustinendi diutius exercitium spirituale, vigor synderesis. Inter hæc quoque nonnulla se habent medio modo, ut ingenita amabilitas, acceptabilitas præsentialis, suavitas morum, et affabilitas quædam atque facundia. Cetera autem spiritualia ac naturalia dona sunt acquisita, puta scientiæ ac virtutes per studium et laborem adeptæ. Similiter bona fortunæ exstant duplicia, puta : corporalia, sicut divitiæ, deliciæ, et honores foris exhibiti; ac spiritualia, ut auctoritas prælaturæ, dignitas præsidentiæ, jurisdictio judiciaria. Conformiter dona gratiæ duplicia esse noscuntur: nam quædam sunt dona gratiæ gratum facientis, quæ insunt bonis dumtaxat; alia autem sunt dona gratiæ gratis datæ, quæ bonis ac malis hominibus inveniuntur communia, scilicet gratia miraculorum, prophetia, donum linguarum.
Itaque, juxta sanctorum Patrum doctrinam, superbia qua aliquis se extollit de corporalibus donis naturæ eorumque actibus in quantum sunt naturales, vocatur carnalis superbia; similiter illa quæ oritur ex corporalibus bonis fortunæ. Talis quippe superbia est grossa ac rudis atque de minimis rebus, et competit eis qui omnino pusilli sunt et nihil habent de spirituali intelligentia ac virtute. Illa tamen quæ est de bonis fortunæ, carnalior et rudior esse videtur quam illa quæ est de donis naturæ: quia bona fortunæ sunt infima et incerta, auferrique possunt ab aliis. Hinc unum contra superbiam istam remedium, est considerare quam parva et vilia sunt hujusmodi bona respectu spiritualium ac interiorum bonorum. Ista demum superbia præcipue inest divitibus, potentibus ac nobilibus hujus mundi, qui non nisi exteriora atque carnalia intuentur. Idcirco de talibus, quæ quasi nullius sunt ponderis, extollunt se vehementer, nec attendunt quod multi inferiores et pauperes ac devoti, quos ipsi parvi pendunt aut spernunt, multipliciter eos excellunt in interioribus et præclarioribus donis naturæ ac gratiæ. Hinc in libro de Civitate Dei asserit Augustinus, quod hujusmodi dona exteriora, ut pulchritudinem, opulentiam, eloquentiam, etc., Deus frequenter magis concedit reprobis ac injustis, ne multum reputentur aut cupiantur ab electis ac bonis.
Porro superbia nascens ex spiritualibus donis naturæ aut gratiæ, spiritualis vocatur, et est magis occulta, subtilis ac periculosa, potissime illa quæ est de gratiæ donis: quæ etiam (secundum Cassianum et Climacum) sæpe valde infestat viros virtutum et quasi perfectos, suggererens eis ut de spiritualibus donis gratiæ sibi collatis inaniter glorientur aut efferant semetipsos, seu aliis præferant se, et quasi imperfectiores despiciant ceteros, vel certe ut talia dona non solum adscribant pietati ac gratiæ Creatoris, sed et suis viribus, meritis, industriis atque laboribus. Quumque hujusmodi vanissimæ elationi cœperint consentire, permittuntur frequenter justo Dei judicio carnales tentationes incidere, quemadmodum S. Hieronymus in primo Vitaspatrum libro de aliquibus recitat abstinentissimis eremitis.
Postremo, ut ait S. Bernardus, adhuc duplex invenitur superbia. Una quæ tangit incipientes et jam aliqualiter proficientes: quibus elatio vana solet suggerere ut aliquid magni se agere arbitrentur, viderique cupiant, aut æstiment quod multum reputarentur ab aliis si scirent quanta et qualia habeant dona ac opera, vel ut temere judicent ceteros, vel bona sua propalent, aut suspicentur quod non ex sola misericordia Conditoris, sed etiam pro meritis suis sortiti sint talia. Alia vero est superbia, quæ perfectioribus est molesta: quæ tamen a viris vere perfectis faciliter exsufflatur, quoniam in se ipsis uberrime sunt experti quam ineffabiliter magna sit defectuositas, impotentia fragilitasque naturæ, si vel modice relinquantur a gratia. Hinc libro de Institutis Patrum loquitur Cassianus: Proferamus sententiam Patrum, qui viam et qualitatem perfectionis descripserunt non verborum jactantia, sed possidentes eam recto opere ac Spiritus Sancti virtute, tradiderunt docueruntque eam propriis experimentis et exemplis certissimis. Aiunt namque neminem posse pure emundari a carnalibus vitiis, nisi intelligat ac fateatur universum suum laborem atque conatum ad hoc ipsum non posse sufficere, nec purgationem ac perfectionem posse quempiam obtinere, nisi Dei miseratione ac adjutorio conferantur.2
Footnotes
Chapter 29 of 143