Skip to the text

Articulus 10

Qualiter peccata multipliciter aggraventur ex parte peccantis.

DEUS, confundor, et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et peccata nostra creverunt usque ad cœlum.12 Hæc est confusio adducens gratiam et gloriam, hæc erubescentia salutaris, ex profunda consideratione multitudinis ac magnitudinis propriorum excessuum verecundari faciem ad Deum levare, sed eam cum omni humilitate atque contritione in terram deprimere. Talis etenim fuit publicanus ille verissime pœnitens, qui nec oculos suos audebat levare ad cœlum, sed percutiebat pectus suum, dicens:3 Deus, propitius esto mihi peccatori. Taliter agens Deum honorat, et ejus justitiam confitetur, juxta illud Baruch: Anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, dant gloriam et justitiam tibi Domino.4 Denique, si quis sapienter et acute perpendat universa ex quibus vitiorum suorum augetur enormitas, tam reum ac miserum inveniet semetipsum, quod coram Deo inde vehementissime erubescet. Nunc itaque tangenda sunt breviter quædam ex quibus peccata gravantur ex parte peccantis.

Primo itaque, sicut prætactum est, peccatum hominis tanto est gravius quanto majora ac plura a Deo beneficia sumpsit, quia magis ingratus est Deo. Quanto ergo quis ditior est, quanto potentior, nobilior sive sublimior, tanto plus tenetur vitare peccata ac subjici Deo. Ideo apud Lucam asserit Christus:5 Cui multum datum est, multum quæretur ab eo.

Secundo gravatur peccatum peccantis ex ejus scientia. Nam quanto quis melius novit Dei præcepta, viam justitiæ ac Scripturas, tanto enormius peccat, nisi juxta suam vivat scientiam, sicut ait Salvator: Servus qui cognovit voluntatem domini sui et non fecit, plagis vapulabit multis.6 Jacobus quoque:7 Scienti (inquit) bonum facere et non facienti, peccatum est illi.

Tertio, ex priori vita virtuosa: ut dum quis post conversationem laudabilem recidivat. Propter quod beatissimus Petrus in secunda sua testatur Canonica: Melius erat illis non cognovisse viam justitiæ, quam post agnitionem retrorsum reverti. Contigit enim illis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum; et, Sus lota in volutabro luti.

II Petr. ii, 21, 22.

Quarto, ratione prælationis aut præsidentiæ sive officii : quia prælatus et judex debet esse justissimus, imo (ut ait Philosophus) quasi viva lex et animata justitia, ut nunquam declinet a virtute ac veritate.

Quinto, ex gradu et ordine sacro : quemadmodum gravius est peccatum doctoris ac sacerdotis quam idiotæ ac laici. Imo quicumque aliquem actum sacri ordinis cum conscientia peccati mortalis exsequitur, peccat mortaliter.

Sexto, ex facilitate resistendi peccatis. Sicque peccatum ejus qui bonæ est indolis, gravius est peccato ejus qui corruptæ est complexionis.

Septimo, ex religionis professione, seu prævia obligatione ad bonum : sicut in his qui voto solenni aut simplici seu juramento ad bona se constrinxerunt.

Octavo, ratione ætatis : sicut in sene vituperabilior est levitas morum, incontinentia, dissolutio, risus, quam in juniore. Ideo Scriptura ait : Tres species odivit anima mea : pauperem superbum, divitem mendacem, et senem fatuum et insensatum. Hinc namque et apud Isaiam legitur : Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Porro puer centum annorum est senex carens condecentia morum, maturitate ac decore virtutum, intimoratus atque juvenibus inexemplaris :8 quod senibus summe vitandum est, qui paulo post morientur morte æternæ damnationis. Advertant ergo quod secundo Machabæorum de Eleazaro nonagenario scribitur : Eleazarus ætate provectus, gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium.9 Destinavit enim non admittere illicita propter vitæ amorem ; et cogitare cœpit ætatis et senectutis suæ dignam eminentiam et ingenitæ nobilitatis canitiem, dicens : Non enim ætati nostræ dignum est fingere, ut multi adolescentium decipiantur, et per hoc maculam senectuti meæ conquiram. Quamobrem fortiter vitam excedendo, senectute dignus apparebo, adolescentibus autem exemplum forte relinquam. Ecce venerabilis et sanctus senex ille maluit pro justitia mori quam juvenes scandalizare. Idcirco hortatur Apostolus : Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Denique qui in mortali est culpa, puer est sensu, id est puerilis atque insipiens. Est namque vitium in eo puerilitatis, quod sapientiæ dono opponitur : quoniam sicut infantuli poma et pira præferunt auro ac gemmis, sic ipse carnalia et terrena plus appetit quam spiritualia ac divina.

Footnotes

  1. Eccl. iv, 25. ↩

  2. 1 Esdr. ix, 6. ↩

  3. Luc. xviii, 13. ↩

  4. Baruch ii, 18. ↩

  5. Luc. xii, 48. ↩

  6. Ibid. 47. ↩

  7. Jacob. iv, 17. ↩

  8. Is. LXV, 20. ↩

  9. Eccl. xxv, 3, 4. ↩

Chapter 12 of 143