Articulus 15
De gravitate et multiplicitate peccati omissionis.
USQUEQUO marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram quam Dominus dedit vobis?1 Solus sapiens et supersapiens Deus nihil casualiter aut frustra efficiens, propter certum finem, imo propter supernaturalem beatitudinem, utputa propter sui ipsius claram per speciem visionem, beatificam fruitionem, contentativam possessionem, condidit atque instituit genus humanum.2 Universorum etenim finem ipse considerat;3 cui ait Propheta: Numquid vane constituisti omnes filios hominum? Ideo totum tempus seu spatium vitæ præsentis ad hoc nobis concessit, ut in eo ad beatitudinem illam gradiamur, properemus, conemur, hoc est, ut bonis actibus insistamus, et universa quæ agimus ac habemus, ad illam felicitatem finaliter ordinemus, atque de culpis incidentibus vere pœniteamus. Ideo non solum in sæculo isto graviter multipliciterque peccamus mala agendo, cogitando, et inordinatos motus passionum habendo, illicitas quoque voluntatis affectiones admittendo, ac male loquendo; sed etiam bona omittendo, id est, bonas cogitationes, virtuosas affectiones, utilia verba ac debita opera negligendo.
Insuper, quemadmodum peccata commissionis sunt contra præcepta negativa, quæ obligant semper et ad semper, quoniam nunquam licet facere malum; sic peccata omissionis sunt contra præcepta affirmativa, quæ obligant semper, id est omni tempore opportuno, sed non ad semper, id est non quocumque tempore determinato: quia non tenemur omni hora actualiter agere bonum, quum nec hoc videatur esse in hac vita possibile, nisi per omnipotentiam Dei. Itaque tunc per omissionem peccatur, dum actio bona negligitur tempore illo quo fieri debet. Quod aliquando est mortale, dum scilicet contrariatur caritati seu præcepto, ita quod præcepti impletio omittitur tempore debito. Interdum vero est veniale: ut dum actio bona neglecta non cadit pro tunc sub præcepto, aut dum circa actum bonum negligitur aliquid quod ejus bonitatem et speciem non corrumpit in toto.
Præterea diligentissime advertendum quod S. Thomas super Job ait, affirmans quod homo quotidie plus peccat omittendo quam committendo. Quod est verbum multum notabile, sed magis terribile. Nempe dum homo otio aut torpori seu negligentiæ vacat, peccat per omissionem, tuncque expendit tempus suum infructuose. Dum autem malis insistit ac immoratur cogitationibus, affectionibus, verbis aut actibus, non solum peccat per commissionem seu mala agendo, sed etiam bona omittendo ac negligendo: ut patet in his qui confabulando, potando, comessando, ridendo, jocando, ludendo, superflue tempus suum expendunt, et plurimas horas insipienter ac damnose consumunt. In quibus graviter prævaricantur legem Altissimi, non solum exercendo prætactos atque consimiles actus illicitos, sed item omittendo actus virtuosos quos tunc exercere mente, ore ac opere deberent aut obligantur. Tales quippe non implent præceptum illud Apostoli ad Colossenses scriptum: Omne quodcumque facitis in verbo aut opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi agite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum;4 nec illud quod rursus ad Corinthios scribit: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite;5 imo nec illud quod apud Matthæum jubet Salvator:6 Quærite primum regnum Dei et justitiam ejus. Per quæ omnia edocemur atque jubemur universa quæ agimus ad debitum finem referre, hoc est ad Dei honorem ac gloriam beatitudinemque æternam primo seu principaliter ordinare: ad quem finem opera prava seu vitia non sunt referibilia. Imo qui opera bona ex genere non referret tempore opportuno ad hujusmodi finem, transgrederetur præceptum et peccaret mortaliter, ac opera illa exerceret infructuose.
Ex quibus ostenditur quam periculosa ac vitiosa sit carnalium et sæcularium hominum vita, potissime divitum ac potentium, otiosorum et intimoratorum, qui frequenter per duas aut plures horas sedent crapulose edendo, potando, fabulando, ridendo: infra quod tempus possent tam multa agere bona, et tantum proficere in virtute et gratia, imo et in felicitate ac gloria sempiterna. Quibus ergo isti sunt similes, nisi mercatoribus pigris ac fatuis, qui eo tempore quo pretiosissimas possent opes facili conatu acquirere ac maxima lucra sortiri, torpore et negligentia resolvuntur? Quibus omnibus Salomon clamat: Usquequo, piger, dormies? Quando consurges de somno tuo? Paululum dormies, paululum dormitabis; et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus.7
Postremo, qui tales sunt, sæpe sic excæcantur, tamque insensibiles ad ea quæ sunt suæ salutis redduntur, ut excogitent et requirant qualiter tempus suum possint in actibus vanis et frivolis cum aliquantula saltem delectatione expendere: quibus tempus indultum sic vilescit quasi in eo nil pretiosum, nil salubre queant peragere. Quid, inquiunt, vultis cum tempore facere? Fabulemur, lætemur, potemus donec prætereat hora. O quid dicis, insipiens? O donec pertranseat hora quam tibi donavit pietas Creatoris ad pœnitentiam peragendam, ad gratiam promerendam, ad gloriam obtinendam; donec prætereat hora qua placare divinam debueras majestatem, ad angelicam properare societatem, suspirare ad hereditatem cœlestem amissam, adspirare ad felicitatem promissam, tuam remissam accendere voluntatem, flere commissam iniquitatem! Quum ergo tot bona in tempore fieri valeant, et nihilo minus negligantur, atque tot mala in eo fiant, recte dixit sanctus pater Bernardus: Nihil pretiosius tempore, et nil eo nunc vilius reputatur.
Hæc igitur perpendamus, et tempus vitæ nostræ residuum non solum non infructuose consumamus, sed et præteritum tempus nostrum infructuose consumptum recuperemus in eo. Nunquam otio locum demus; imo et in exteriori occupatione ac opere manuali mentem ad Deum elevemus assidue, orando, meditando atque ad Deum inardescendo, ut cum Psalmista dicere valeamus: Oculi mei semper ad Dominum.8 Talis fuit sanctus ille anachoreta abbas Arsenius, qui a sæculari conversatione ad eremiticam vitam conversus, tam incessabiliter ac ferventer sanctis actibus insistebat, quod dicere consuevit: Sufficit monacho infra diem et noctem una hora ad dormiendum. Quumque circa auroram somnolentia gravaretur, dixit ad somnum: Veni, serve male. Sicque sedendo paululum requievit. Hoc exemplo excutiant se dormitores a somni sui diuturnitate atque torpore, pensantes quam multa bona amittant infra tempus quod tam ignaviter viliterque consumunt.
Footnotes
Chapter 17 of 143