Articulus 22
Qualiter in omni peccato mortali duo considerentur, et quam horribile sit peccare mortaliter.
DUO mala fecit populus meus, dicit Dominus : me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas.12
Sicut prætactum est, in omni peccato sunt duo. Unum formale ac principale : quod est aversio mentis a proprio Creatore ac Salvatore, qui est bonum increatum, invariabile, perfectum et infinitum, origo, causa et fons aquæ vivæ, id est sapientiæ salutaris atque totius gratiæ ac virtutis; in quo est omnium bonorum et pulchrorum ac desiderabilium plenitudo prorsus immensa; qui solus universis ac singulis ineffabiliter et incomparabiliter melior, amabilior, speciosior, dulcior, nobilior, ditior, munificentior perfectiorque consistit. Aliud est vitiosa conversio mentis ad bonum creatum, caducum. Est enim in rebus creatis aliquid amabilitatis, pulchritudinis atque dulcedinis, per quod sibi alliciunt corda peccantium et stultorum, qui relicta consideratione ac dilectione infinitæ excellentiæ omnipotentis et superdignissimi Conditoris, tenebrosa ac fatua corda sua convertunt ad vana ista creata, caduca, carnalia, vilia ac terrena, ad carnales delicias, temporales divitias, mundanos honores, ad vanitates et insanias falsas risuum, jocorum, ludorum, chorearum :3 quæ omnia præferunt Deo altissimo, et illis magis adhærent quam fonti totius salutis, Deo sublimi ac benedicto. Hinc in libro Sapientiæ legitur : Creaturæ Dei factæ sunt in odium, et in tentationem animæ hominum, et in muscipulam et laqueum pedibus insipientium.4
Merito ergo de tanto sui contemptu, et tanta perversitate, ingratitudine atque insipientia iniquorum conqueritur Deus : « Duo », inquiens, « mala fecit populus meus », populus videlicet christianus, qui est populus meus per creationem et fidem, non autem per dilectionem et obedientiam, loquendo non absolute de omnibus Christianis, sed de maxima parte eorum : « me dereliquerunt », sine quo nec per momentum subsistere possunt, cujus beneficiis incessanter utuntur, et in quo tota eorum consistit felicitas; « et foderunt sibi cisternas dissipatas », id est, res creatas, vanas, fallaces exercuerunt, coluerunt ac tractaverunt, eis inhærendo profunde, in propriis quoque cordibus præparando quasi capacitates, quietem et locum adventui, considerationi et amori talium rerum, « quæ continere non valent aquas », quia in adhæsione et amore ac delectamento earum non consistit aqua sapientiæ veræ, nec virtus, nec gratia, sed vanitas, fatuitas et perditio sempiterna, sicut et in Ecclesiastico inducitur : Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit.5 Hinc rursus per Jeremiam conqueritur Dominus : Quid invenerunt in me patres vestri iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt?6
Considera ergo, o homo, quod quidquid bonitatis, desiderabilitatis, decoris, suavitatis, opulentiæ aut eminentiæ invenitur in universis creaturis sparsim ac imperfecte, hoc totum in Deo est cum excellentia penitus infinita. Ecce quam impium et perversum est, huic summo et incircumscriptibili bono præferre hæc vana, fœda ac vilia ! Quam abominabile et exhorrendum est omne mortale peccatum! quia per illud amittit homo Dominum Deum creatorem et salvatorem, Deum totius salutis suæ, et ejus offensam, indignationem inimicitiamque incurrit; et desinit esse membrum, discipulus ac minister et miles Jesu Christi, fitque servus, membrum ac filius, imo et captivus diaboli; omnium quoque cœlestium civium indignationem meretur, omnium sanctorum communione privatur; et brutis decies millies pejor viliorque efficitur, spiritualiter mortuus et tanquam fœtidissimum coram Deo et angelis sanctis cadaver. Universis insuper creaturis injuriatur, quia earum Creatori ac Regi contumeliam facit. Nempe qui peccat in principem, forefacit et soboli ejus, domesticis quoque et subditis ejus. Ideo promeretur ut cunctæ creaturæ in ipsum insurgant, et Creatoris sui injuriam ulciscantur in ipso. Quod et tempore suo facturæ sunt, quando orbis terrarum pugnabit pro Deo adversus insensatos, quando revelabunt cœli iniquitatem ipsorum, et terra contra eos exsurget. Interim vero clamitant contra ingratum, et expetunt ultionem de multitudine et magnitudine excessuum ejus. Sed de isto plenior erit sermo in sequenti articulo.
Footnotes
Chapter 24 of 143