Skip to the text

Articulus 7

De eadem materia ex aliis considerationibus.1

SAPIENTIA foris prædicat, in plateis dat vocem suam, dicens: Convertimini ad correptionem meam; en proferam vobis spiritum meum.2 Quemadmodum S. Basilius et ante eum Origenes testati sunt, sicut quinque sunt sensus exteriores, ita sunt quinque sensus spirituales: qui tamen secundum unum modum loquendi realiter idem sunt, utpote intellectus. Ipse etenim intellectus est visus interior quo Veritas summa conspicitur. Unde apud Matthæum ait Salvator:3 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. In Job quoque asseritur: Omnes homines vident Deum, unusquisque intuetur procul.4 Insuper intellectus est spiritualis interiorque auditus quo verbum Dei aure cordis percipitur, et quo anima audit quid Dominus Deus ejus intra eam loquatur, sicut ait Psalmographus: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Est etiam intellectus gustus interior quo divinæ bonitatis dulcedo gustatur, juxta illud Psalmi:5 Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.6 Est item interior odoratus quo odor supernus percipitur; et tactus quo calor sancti amoris sentitur.

Hæc est ergo una ac grandis stultitia mortaliter transgredientis, quod omni sensu interiori spirituali privat se ipsum; nec solum facit se spiritualiter cæcum, sed etiam surdum, inodorativum, divinæ suavitatis imperceptivum, et prorsus insensibilem mente: ita quod coram hominibus non est tam turpis ac monstruosus et miserabilis, qui omni caret sensu exteriori, quam deformis, miser ac fœdus est coram Deo, qui in mortali jacet peccato.

Præterea, quoniam homo per rationem est quasi rex et rector sui ipsius, Deus dedit ei consiliarios multos. In primis enim ipsemet Deus dignatur se exhibere consiliarium hominum, qui in Proverbiis ait injustis: Despexistis omne consilium meum. Ipse enim per divinum instinctum et inspirationem internam instruit, excitat, consulit et hortatur mentes nostras ad bona.7 Deinde Unigenitus Dei incarnatus, magni consilii Angelus, factus est noster consiliarius, de quo loquitur Isaias: Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, etc.8 Qui in Evangelio dedit nobis duodecim saluberrima sapientissimaque consilia. Unicuique quoque dedit Deus consiliarium optimum, angelum sanctum. Imo omnes Sancti per scripta et exempla quæ nobis reliquerunt, sunt consiliarii nostri, præsertim Apostoli ac Prophetæ; boni quoque prælati et prædicatores ac fervidi exhortatores, sunt consiliarii sapientes.

Porro homines vitiosi ac dæmones, caro et mundus, sunt consiliarii mali. Nonne ergo stultissimus est qui mortaliter peccat, quoniam tot sapientissimos, fidelissimos amicissimosque consiliarios deserit ac repellit, et vitiosissimos, crudelissimos ac inimicissimos consiliarios audit ac sequitur? Quis comprehendere aut eloqui queat quanta sit ista fatuitas, imo insania? Quod si princeps terrenus sciret se habere quosdam consiliarios sapientes, fideles ac justos, quosdam quoque nequissimos, infideles ac invidos, sperneretque consilia illorum bonorum, et horum pessimorum audiret consilia: nonne talis ab universis stolidissimus reputaretur, et regno citius privaretur? Talis equidem fuit rex Roboam, filius Salomonis, qui relicto senum sapientiumque salubri consilio, acquievit consilio juvenum, ut legitur tertio Regum. Propter quod decem tribus Israel mox recesserunt ab ipsius dominio.9

Hæc est ergo secunda ac deploranda peccantis stultitia, quod repellit a se consilium summi ac supersapientissimi Dei, consilium Christi, consilium angeli sui, consilium universorum Sanctorum, consilium omnium qui verbum Dei ipsi proponunt, hortantur, instigant ad salutis itinera, et eorum acquiescit consiliis qui maxime odiunt ipsum, nec aliud quærunt nisi æternam damnationem ipsius.

Tertia peccantis insania est, quod æternæ damnationis periculis se exponit, quum nesciat diem neque horam;10 atque, ut sanctus ait Bernardus, septies stultior eo est qui nudo corpore poneret se in medio hostium armatorum. Unde, secundum sanctos doctores, nihil periculosius quam in illo vivere statu in quo quis mori non audet. Hinc scriptum est in Ecclesiastico: Non adjicias peccatum super peccatum, quoniam ira cito a Deo proximat, et subito veniet ira ejus.11 Ideo in Deuteronomio Moyses fatur: Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis, reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.12

Quarta peccantis stultitia est, quia pro eo quod quotidie deberet se ipsum magis ac magis curare, et onus vitiorum suorum quo premitur minorare, econtrario assidue magis se gravat ac vulnerat. Quocirca recitari potest exemplum illud ex Vitaspatrum, de sancto eremita quem angelus duxit et opera hominum ei monstravit, et primo quemdam qui quum ligna colligasset in unum, et ea præ pondere nimio elevare non posset, pro eo quod pondus illud debuisset minuere, auxit ipsum.

Quinta est, quod antiqua renovat vulnera, quæ acrius nocent. — Sexta, quod nec aliena damna faciunt eum peritum. Quum enim sciat tot iniquos jam æternaliter esse damnatos, imo evasisse tam paucos, deberet illorum exemplo terreri ac pœnitere. Circa quod potest narrari exemplum illud de Balthasar rege Babylonis, cui Daniel propheta mortem et regni privationem prædixit, eo quod Deum non timuisset, quum tamen agnosceret quemadmodum Nabuchodonosor rex, pater seu potius avus ipsius, fuisset a Deo propter suam superbiam castigatus, prout apud Danielem diffuse describitur.

Septima est, quod eum offendit cujus misericordia et beneficiis maxime et incessabiliter eget, sustentatur ac utitur, cujus et solo nutu posset occidi, irreparabiliter damnari. Quod quam impium sit ac stultum, divina justitia in Antiocho rege ostendit, cui unus septem fratrum quos martyrizavit, in suo constitutus martyrio prophetice pronuntiavit: Ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris:13 ut secundo Machabæorum legitur. Quod qualiter fuerit adimpletum, in eodem libro aliquanto post enarratur.14

Ne ergo tantas incidamus stultitias, ne tot insaniis involvamur, cum omni sollicitudine sancta vitemus peccata, et omni custodia custodiamus incessabiliter corda nostra, atque in omnipotentis Dei præsentia reverenter vivamus.15

Footnotes

  1. Eccle. VI, 8. ↩

  2. Prov. I, 20, 23. ↩

  3. Matth. 8. ↩

  4. Job xxxvi 25. ↩

  5. Ps. Lxxxvi 9. ↩

  6. Ps. xxxiii. ↩

  7. Prov. 1, 25. ↩

  8. Is. ix, 6. ↩

  9. III Reg. xii, 13, 14. ↩

  10. Matth. xxv, 13. ↩

  11. Eccli. v, 5, 7, 9. ↩

  12. Deut. vii, 9, 10. ↩

  13. II Mach. VII, 19. ↩

  14. II Mach. ix. ↩

  15. Prov. IV, 23. ↩

Chapter 9 of 143