Skip to the text

Articulus 14

Quod nemo valeat in vita præsenti enormitatem peccati perfecte concipere, nec plene intelligere.

UTINAM Deus ostenderet tibi secreta sapientiæ suæ, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua. Sicut ostensum est, tanto major est peccati enormitas, quanto major est dignitas ac majestas Omnipotentis, bonitas, sanctitas atque justitia Creatoris, qui peccata prohibuit, cui per peccata præferuntur carnalia et caduca, cujus voluntati ac sapientiæ peccata sunt summe contraria. Ideo, sicut incircumscriptibilem perfectionem, majestatem sanctitatemque Dei plene cognoscere non valemus in statu vitæ præsentis, sic nec modo perfecte capere possumus quanta sit gravitas vitiorum; sed quanto quis altius illuminatur a Spiritu Sancto, tanto peccatorum enormitatem limpidius intuetur.

Hinc viri perfecti et sancti venialia sua acutissime consideraverunt, et ea vehementer exaggeraverunt, atque ex eorum consideratione profundissime humiliaverunt, cordialiter despexerunt, acerrime castigaverunt se ipsos : quemadmodum de sancto narratur Hieronymo in libro de Obitu ejus, quod levissima venialia tam inundanter ac dolorose deflevit quotidie, quasi homicidium perpetrasset. Cui etiam fletui proportionatam satisfactionem adjecit : quia, ut legitur ibidem, omni die se ipsum ter flagellavit usque ad sanguinis sui effusionem.

Præterea, sicut præhabitum est, quanto plura et eminentiora sunt beneficia ac promissa Domini Dei et Salvatoris nostri super nos, tanto major enormitas, ingratitudo, negligentia in nostris consistunt peccatis. Ideo, sicut beneficia et promissa Dei nostri omnem nostram transcendunt capacitatem, omnem æstimationem ac numerum; ita incomprehensibilis nobis est enormitas, ingratitudo, negligentia, perversitas vitiorum nostrorum.

Amplius, quemadmodum una actio virtuosa ornatur, augetur et roboratur ex alia; quemadmodum etiam in exercitu unus constipatur, fulcitur ac confortatur ab alio: sic unum peccatum ex alio aggravatur et deturpatur, atque in acie vitiorum unum ex alio pejoratur. Assiduitas quippe offendendi auget contemptum, et recidivatio ingratitudinem. Ideo, sicut culpæ cogitationum, affectionum, locutionum, operationum et omissionum nostrarum tot ac tantæ exsistunt, quod cognitionem nostram distinctam superant ac evadunt; sic et vitiorum nostrorum enormitas nostram, heu! prorsus excedit notitiam. Ideo ex intimo cordis affectu cum Psalmista dicamus : Circumdederunt me mala quorum non est numerus;1 comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem. Hoc intellexit Manasses rex Juda, quando ex illuminatione divina cordialiter pœnitens dixit :2 Peccavi super numerum arenæ maris.

Adhuc autem, cetera præinducta ex quibus peccati enormitas sumitur, tot et tanta consistunt, quod ea in particulari determinate cognoscere non valemus, videlicet circumstantias, fines, qualitates peccantis, nocumenta ac scandala ex peccatis nostris secuta, proprietates ac dispositiones materiarum seu objectorum peccati.3 Hinc nostrorum gravitas vitiorum mentis nostræ cognitionem transcendit. Quod utinam aliquajugiter perpenderemus! Profecto displiceremus nobis ipsis displicentia saluberrima et immensa, atque præ erubescentia quasi (ut ita loquar) defoderemus nos ipsos sub terra, omnique obsequio creaturarum arbitraremur nos prorsus indignos: indignos, inquam, pane quo vescimur, aere quem respiramus, terra quam calcamus; sicque omnem adversitatem, aspernationem, famem, injuriam patientissime sustineremus: imo nullam adversitatem, nullam increpationem aut persecutionem reputaremus injuriam nostram, quoniam omnia talia multoque graviora nos promeruisse humillime fateremur.

Hinc Joannes Climacus, vir illuminatissimus, contestatur: Si peccata nostra secundum quod ponderanda sunt ponderaremus, arbitraremur nos non posse satisfacere pro eisdem, etiamsi mille annis abstineremus in pane et aqua, universumque mundum produceremus nobiscum et pro nobis plorantem, totum quoque Jordanem fluvium plorando efflueremus per oculos nostros.4 Quid etenim est omnipotentem et infinitum Deum offendere, quem Seraphim et Cherubim non audent sine reverentia summa inspicere? Hinc demum Hieronymus ait in Regula sua: Forsitan parvam æstimas culpam; dico tibi quod nec pro minima culpa totus satisfacere mundus posset, nisi Deus ex sua pietate dignetur ignoscere. Hoc et in Regula sua scribit Basilius.

Ex quibus reor patere quam subtilissime Augustinus locutus sit vicesimo primo de Civitate Dei: Ideo pœna æterna quæ pro temporali peccato infligitur, dura et quasi injusta sensibus videtur humanis, quoniam in hac vita mortali deest nobis ille altissimæ atque purissimæ sapientiæ sensus, quo sentiri ac inspici possit quantum nefas in prævaricatione committatur.

Denique, sicut Deus sublimis et benedictus in se ipso incomprehensibilis exstat, et tamen quam incomprehensibilis atque immensus sit, per ejus effectus aliqualiter innotescit; sic quamvis comprehendere nequeamus quam enormia sint peccata, nihilo minus ex eorum effectibus ac sequelis patescit quam ineffabiliter gravia sint censenda. Quod primo monstratur ex æterna damnatione, infernalique et irremediabili pœna, quæ pro una mortali infligitur culpa: in qua tamen pœna ipsum peccatum citra condignum punitur. Nempe ex hoc quod non obstante omni pietate et misericordia Creatoris, omnique caritate quam ad suas habet creaturas rationales, projicit animam sua imagine insignitam et Christi sanguine liberatam in tartarum æternaliter puniendam, ostenditur peccati enormitas esse incomprehensibilis quodammodo et immensa. Quod etiam ex angelorum lapsorum condemnatione probatur. Siquidem non obstante quod Lucifer ille filius diluculi, signaculum similitudinis, pulcherrimus ramus condensisque frondibus extentus ac protegens, fuerit prima, summa, amabilissima ac splendidissima creatura, tamen per unum mortale peccatum sic sorduit atque displicuit Creatori, quod protinus in momento præcipitavit ac perdidit eum in sempiternum.5

Secundo idem innotescit ex hoc quod nulla pura creatura fuit idonea et condigna satisfacere pro generis humani peccato, sed Unigenitum Dei, verum Deum, oportuit incarnari ac mori ad satisfaciendum pro illo. — Tertio, ex hoc quod Pater æternus maluit unicum Filium suum, quem non minus diligit quam se ipsum, tam acerbissimam ac turpissimam mortem pati, quam peccatum manere inultum.

Quarto idem hinc constat quod quantumcumque multa ac magna opera bona quis egerit, tamen per unum mortale peccatum sic sordidatur, deordinatur atque tam displicens Deo efficitur, quod universorum præteritorum præmiis meritorum privatur, et Dei constituitur inimicus, peritque in æternum, nisi pœnitendo tantum recuperet damnum, quemadmodum per Ezechielem Dominus protestatur : Si averterit se justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ quas fecerat, non recordabuntur, in prævaricatione sua et in peccato suo morietur.6

En quantis periculis sumus expositi, quantis miseriis laqueisque involvimur. Idcirco beatus homo qui semper est pavidus;7 et qui stat, videat ne cadat; atque cum metu, tremore et timore unusquisque suam operetur salutem.89

Footnotes

  1. Ps. xxxix, 13. ↩

  2. Oratio Manassæ. ↩

  3. art. xii. ↩

  4. Scal.parad. grad. v. ↩

  5. B C D Ezech. xxviii, 12, 14. ↩

  6. Ezech. XVIII, 24. ↩

  7. Prov. XXVIII, 14. ↩

  8. Philipp. II, 2. ↩

  9. Cor. x, 12. ↩

Chapter 16 of 143