Articulus 12
De vitiorum enormitatibus ex parte finis et circumstantiarum.
SI oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit;1 si autem oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit.2 Sicut in prima secundæ, septima quæstione, loquitur Thomas, nomen circumstantiæ in actibus humanis originaliter ac metaphorice sumitur a circumstantia secundum locum. Quemadmodum enim quod localiter rem circumstat, eam attingit, et tamen extrinsecum ei est; sic conditiones concernentes actus humanos, et tamen extra eorum substantiam exsistentes, eorumdem circumstantiæ appellantur. Et sunt septem, ut Tullius ait. Quæ continentur hoc versu :
Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando.
Sic et a distantia loci transfertur nomen distantiæ ad designandum quamcumque diversitatem seu distinctionem in rebus.
Itaque considerare debet homo in operationibus suis hæc septem, videlicet : quis fecit, hoc est, quis et qualis sit ipse qui fecit; item quid fecit, et quibus subsidiis operatus est, quo etiam loco et tempore, et quo fine ac qualiter. Porro confessores et aliorum prælati omnia ista perpendere debent, non solum in propriis actibus, sed et in eorum actionibus, verbis, cogitationibus, affectionibus, quorum audiunt confessiones et quibus præsunt. Nec solum attendenda sunt septem hæc in actionibus hominum bonis ac malis, sed etiam in omissionibus earumdem.
Si autem his objiciatur, quod materia actionis non est extra substantiam ejus, sed quod quis egit, est ipsummet opus; similiter finis est a quo actio nomen, rationem speciemque sortitur, ergo non habet se accidentaliter ad eamdem : materia ergo seu quid, et finis, non sunt circumstantiæ actionis. Dicendum, quod præinducta de circumstantiis verba intelligenda sunt non de principali et proximo fine, a quo sumitur species actionis, nec de ipso opere secundum se, sed de aliquo fine secundario et adjuncto ex libertate arbitrii, atque de quadam proprietate circa actum sive materiam ejus.
Itaque ad hoc quod actio hominis sit moraliter bona seu virtuosa, requiruntur septem prædicta : quoniam, teste divino Dionysio, bonum est ex omnifaria causa, utputa concurrentibus omnibus quæ ad actus bonitatem exiguntur. Quod et Aristoteles docet : Bonum, inquiens, est ex integra causa. Quod intelligendum est de bonitate actus morali quantum ad suam perfectionem. Non enim cujuslibet circumstantiæ omissio bonitatem actus omnino corrumpit; aliquam tamen imperfectionem seu defectum circa actum virtutis inducit. Si autem determinatio loci aut temporis cadat sub præcepto, omissio loci seu temporis bonitatem actus omnino corrumpit seu impedit:3 ut si quis post prandium celebret, aut in loco non consecrato baptizet extra necessitatis articulum. Et idem de aliis circumstantiis est tenendum. Nimia quoque assiduitas omissionis circumstantiarum posset mortalem inducere culpam.
Præterea, secundum Alexandrum de Hales in Summa sua et super tertium Sententiarum, actus proprie vocantur humani, in quantum ex deliberata ratione ac voluntate procedunt. Quum igitur finis potissime moveat voluntatem (finis namque et bonum coincidunt, bonum vero est voluntatis objectum, objecti autem est movere potentiam), ideo finis seu cur quid fiat, est potissima circumstantia actus, deinde materia actionis, deinde modus seu qualiter factum sit aliquid: quod intelligendum est de qualitate actus non cadente sub præcepto. Nempe quod actio fiat bene, sub præcepto cadit; sed modus seu gradus bene agendi non cadit regulariter sub præcepto, videlicet quod actio bona fiat cum tanta aut tanta promptitudine cordis, aut cum tali ac tanta devotione: nam magis aut minus in eadem natura non variant speciem.
Itaque quanto plures circumstantiæ desunt actui bono, tanto est imperfectior, et præsertim si finis sit pravus, inficitur actionis bonitas: imo, si finis sit præcepto contrarius, actio redditur vitiosa; et quanto fit aliquid ob finem magis illicitum, tanto deterius est. Rursus, quanto ordinatur actio ad plures fines illicitos, tanto est pejor: ut si quis furetur quatenus possit vacare non solum voluptati gulæ, sed item luxuriæ, aut cum pecunia ecclesiasticum beneficium simoniace procurare.
Insuper, secundum Thomam et Bonaventuram, aliosque doctores concorditer, duplex est finis. Unus proportionatus correspondensque operi quod ordinatur ad ipsum: qui proprie appellatur finis actionis seu operis. De quo utique fine intelligi debet dictum illud commune: Tunc opus est bonum, quum bonus est finis. Alius est finis, operi improportionatus ac alienus: qui dici potest finis ipsius operantis, quem scilicet sibi inordinate præfigit, tendendo in ipsum per media prorsus distorta et irrequisita: ut si quis dicat se velle inimicum occidere, quatenus illo occiso habeat pacem.
Considerandum est demum in opere malo ex quanto cordis affectu procedat: quia tanto vitiosius est quanto ex intensiori peccandi voluntate egreditur. Similiter est pensandum quoties factum sit, et quali subsidio, atque cum quali persona, et cum quali aut quanto scandalo proximorum.
Sicque intuenda ac ponderanda sunt omnia ista: quoniam, ut frequenter beatus ait Gregorius, sæpe quod bonum ab hominibus creditur, a Deo pravum censetur, et inde Deus magis offenditur unde honorari ac placari putatur. Propter quod Salomon dixit: Est via quæ videtur homini justa, et novissima ejus ducunt ad mortem. Et Psalmista: Delicta (inquit) quis intelligit? Quasi dicat: Non potest homo culpas suas rite discernere, et universas ac singulas intelligere clare, sine illuminatione et directione divina. Hujus rei veritas innotescit in tribus amicis beati Job, qui putabant se multum virtuose pro Dei honore zelari ac disputare, et tamen audire a Domino meruerunt: Iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos. Quod Dominus dixit ad principalem eorum, et per eum ad alios, ut apud Job habetur. Similiter Ozias rex Juda a Deo percussus est lepra, quia præsumpsit thurificare: in quo putavit se agere valde bene, ut legitur secundo Paralipomenon. Gedeon quoque faciendo ephod ex inauribus aureis, et illud in domo sua ponendo, putavit se optime facere: et tamen factum est ei ac domui ejus in ruinam, ut Judicum octavo describitur.
Hinc Dominum quotidie deprecemur ut mentes nostras illuminare dignetur, ita ut ejus lumine intra nos radiante, conspi-
Prov. xiv, 12.
Ps. xviii, 13.
Job II, 11 et seq.
Ibid. XLII, 7.
II Par. XXVI, 19.
Judic. VIII, 27. ciamus perfecte quidquid in nobis culpabile est, et quantum unumquodque culpabile sit. Nunquam enim deprehendit homo imperfectum ac malum suum tam limpide sicut dum copiose illuminatur a Spiritu Sancto : imo quemadmodum sole lucente in domo, clarissime atomi videntur in radio ; sic Deo radiose splendente in anima, videntur peccata etiam minutissima.
Footnotes
Chapter 14 of 143