Articulus 17
De multiplici divisione peccati.
IN multis offendimus omnes.1 Recte dixit S. Jacobus, quia in multis offendimus omnes:2 quia et filii iræ nascimur; et Propheta testatur:3 Ecce in iniquitatibus conceptus sum. Hujus veritas clarius innotescet, si varia peccati divisio attendatur.
Una ergo peccati divisio est, quod peccatum aliud est originale, aliud personale seu actuale. Attamen peccatum originale in primis parentibus fuit personale et actuale, quia illud realiter commiserunt; in posteris vero originale vocatur, quia a prima origine seu primis parentibus illud trahunt, et a nativitatis suæ exordio illud incurrunt. Atque, ut ait Anselmus, originale peccatum formaliter est defectus originalis justitiæ debitæ inesse. Porro personale seu actuale peccatum est quod personaliter quis committit.
Secunda peccati divisio est, quod aliud est mortale, aliud veniale: de quibus jam introducta sunt multa.4
Tertia divisio, quod peccatum aliud est in Deum, aliud in proximum, aliud in se ipsum. Peccata namque quæ sunt contra præcepta primæ tabulæ, dicuntur in Deum. Quæ autem proximo inferunt nocumentum et circa eum versantur, dicuntur peccata in proximum. Quæ vero sui ipsius læsiva sunt et circa se peccantem inordinate exercentur, sunt peccata in semetipsum: ut vitia gulæ atque luxuriæ. Nempe qui fornicatur, in proprium corpus peccat.5 Nihilo minus peccata luxuriæ secundum aliam considerationem sunt etiam peccata in proximum: sicut de adulterio, incestu, defloratione et aliis patet. Imo omnia ista dicuntur et sunt peccata in Deum, in quantum sunt contra ejus honorem, voluntatem ac jussionem.
Quarta divisio, quod aliud est peccatum commissionis, aliud omissionis: de quibus diffuse tractatum est.6 — Quinta, quod aliud est peccatum cordis, aliud oris, aliud operis. Estque peccatum cordis omnis illicita cogitatio, prava affectio, inordinatusque motus passionum. — Sexta, quod aliud est peccatum ex ignorantia, aliud ex infirmitate, id est passionis vehementia, aliud ex certa malitia, seu deliberatione et habitu vitioso. — Septima, quia (ut ait Joannes apostolus) omne vitium quod est in mundo, concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitæ:7 quia formaliter, virtualiter aut reductive est aliquid horum trium.
Porro Bernardus in sermone de Christi passione distinguit triplex peccatum, videlicet originale, et personale, ac singulare; atque per singulare peccatum intelligit læsionem violentamque manum sceleratissimorum in Christum.
Nunc ergo unusquisque discutiat diligentissime semetipsum, quantum aut qualiter prætactarum divisionum peccatis sit sordidatus. Nec dubium quin plurimi nostrum invenient se illis obnoxios ac fœdatos, nisi quod forte a singulari illo peccato in Christi personam violenter patrato, alienos se arbitrabuntur: et tamen, juxta Apostolum, quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.8 Et certe quis nostrum est qui timere non habet in hoc ipso se excessisse, puta communicasse indigne? Denique, ad Hebræos scribit Apostolus : Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus aut tribus testibus moritur.910 Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ? Et tamen, secundum unam expositionem, totum hoc agit quicumque peccat mortaliter. Quo constat quam enorme sit omne peccatum mortale.
Footnotes
Chapter 19 of 143