Articulus 6
De duodecim stultitiis universorum peccantium, ex Summa virtutum et vitiorum.
Prov. 1, 22. USQUEQUO stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient? Omne peccatum stultitia est, nec aliquid est tam stultum sicut qui mortaliter peccat, et quanto quis gravius peccat, eo stultior esse probatur: quoniam peccatum summæ et infinitæ sapientiæ Dei contrariatur, doctrinæ sacræ repugnat Scripturæ, et maxime nocet peccanti. Nempe quod Dei sapientia reprobat, impius approbat; quod Deus judicat fugiendum, peccator amplectitur; quod incomparabiliter lædit et obest, peccans eligit et assumit.
Prima ergo peccantis stultitia est, quod excæcat se ipsum, imo oculum suum interiorem, videlicet rationem seu intellectum, quo nihil dignius in naturalibus habet, secundum Augustinum libro de Civitate Dei in pluribus locis. Si ergo stultus reputaretur, qui oculos suos exteriores ac corporales calce, fumo, pulveribus, pugione aut consimilibus excæcaret: nonne multo insipientior est censendus, qui oculos suæ mentis spirituales ac interiores peccando excæcat, ita ut nihil salubriter ac meritorie videat, juxta illud Sapientiæ, Excæcavit eos malitia eorum? Unde de Sap. II, 21. peccatoribus ait Salvator: Cæci sunt, duces cæcorum.
Secunda peccantis stultitia est, quod diabolo se ipsum illaqueat, et in ejus captivitatem se redigit sponte, dicente ad Timotheum Apostolo: Iniqui a diabolo II Tim. II, 26. captivi tenentur. Idcirco apud Job fertur de peccatore: Immisit in rete pedes suos. Job XVIII, 8. Si ergo stultus judicaretur, qui voluntarie, sine obligatione et rationabili causa, daret se captivitati letalis adversarii sui, crudelis tyranni: nonne incomparabiliter invenitur stolidior, qui ferocissimorum dæmonum laqueis se innectit, captivitati se ingerit, servituti submittit? Denique laquei isti sunt peccata, deceptiones quoque et occasiones atque tentationes quibus diabolus inducit homines ad peccandum: quibus iniqui stolidissime semetipsos irretiunt, imo multi cum omni festinatione ex infelici cordis amentia currunt ad eas. Propter quod scriptum est in libro Sapientiæ: Injustitia, mortis acquisitio est; impii autem manibus et verbis accesserunt ad illam. Ab his laqueis vir sanctus ac sapiens erui cupiens, ait in Psalmo: Ipse (scilicet Ps. xc, 3. Deus) liberabit me de laqueo venantium.
Tertia peccantis stultitia est, quod manus sacrilegas injicit in se ipsum, et propriam lædit perimitque personam. Etenim in libro Sapientiæ scriptum est: Homo Sap. XVI, 14. per malitiam occidit animam suam. Unde qui venialia frequenter committit, similis est ei qui cum cultello multa parva vulnera corpori suo infligit. Porro qui peccat mortaliter, ei assimilatur qui cultello aut gladio transfigit corpus suum, sicque corporaliter necat se ipsum. Si igitur talis insensatissimus reputatur, nonne stolidissimus esse convincitur quicumque mortale vitium operatur? Nempe, si mortale peccatum non esset mors animæ, privans eam vita gratiæ in præsenti, et vita gloriæ in futuro, imo et gratiosa ejus præsentia qui essentialiter vivens ac vita est et omnis vitæ fontana origo, Christus in Evangelio non dixisset :1 Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Nec in Apocalypsi diceret negligenti : Nomen habes quod vivas, et mortuus es.2 Quum itaque vita gratiæ ineffabiliter præstantior amabiliorque consistat quam vita naturæ, vitaque gloriæ seu beatitudo æterna utrisque incomparabiliter desiderabilior exstet : nonne mortaliter peccans ineffabiliter et incomparabiliter insipientior atque amentior reperitur eo qui corpus suum interimit, quantum ad hoc quod corporale nocumentum sibi infligit?3 Idcirco per Jeremiam Dominus loquitur de iniquis : Filii insipientes et vecordes. Apud Osee quoque Deus testatur de perfido populo Ephratæo : Factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor.4
Quarta peccantis stultitia est, quod præclarissimas divitias et pretiosissimas merces vel res quas vel habet vel habere potest, abjicit ac repellit, destruit et contemnit, virtutes videlicet omnes, dona et fructus Spiritus Sancti et octo beatitudines, omnia quoque opera bona quæ unquam commisit, beatitudinemque æternam quam meruit : nam omnia ista perdit peccando. Propter quod Salomon in Ecclesiaste fatetur : Qui in uno peccaverit, multa bona perdet.5 Jacobus quoque asserit :
Quicumque totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Ideo Osee dicit :6 Projecit Israel bonum. Nonne fatuus diceretur, qui merces suas ex navi in mare projiceret, tempestate non imminente?7 Quanto magis fatuus perhibetur, qui in mari hoc magno seu in sæculo isto nequam, sine necessitate, imo et sponte omnino, præfata pretiosissima a se rejicit bona? De quibus in exordio secundæ suæ Canonicæ sacratissimus scribit princeps apostolici chori : Maxima et pretiosa nobis promissa donavit, ut per hæc efficiamur divinæ consortes naturæ.8 Hinc in Apocalypsi Deus recidivanti improperat : Habeo adversum te pauca, quod caritatem tuam primam reliquisti :9 memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age ; alioqui venio tibi cito.
Quinta peccantis stultitia est, quod se ipsum pretiosissimo Christi sanguine emptum, pro pretio vendit vilissimo, puta pro delectatione spurcissima aut re terrena seu nummo malitiæ se tradens diabolo, quemadmodum tertio Regum Elias ait ad Achab :10 Venundatus es ut faceres malum coram Domino. Unde per Isaiam loquitur Deus : Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis.11 Hæc est prava ac falsa humilitas, imo infelicissima cæcitas, qua homo sic parvi pendit propriam dignitatem et negligit suam salutem, non attendens nec implens illud apostoli Pauli :12 Empti estis pretio magno ; glorificate et portate Deum in corpore vestro.
Sexta est, quod a fidelissimo suo amatore, scilicet Deo, avertit se. Ideo mox impletur vitiorum miseria, de qua loquitur Salomon in Proverbiis :13 Miseros facit populos peccatum. Et vir pœnitens ait in Psalmo : Miser factus sum, et curvatus sum usque in finem.14 Quum enim Deus sit fons totius salutis, quid potest esse in aversis ab eo, nisi vera miseria, et fallax prosperitas, quæ non est vera felicitas, sed detestanda calamitas? Nam qui habet et agit quod sibi non expedit, præsertim quod a summa salute impedit eum, quanto plus abundat et occupatur in illo, tanto infelicior exstat. Ideo Dominus per Osee testatur : Væ eis, quoniam recesserunt a me ;15 et denuo : Væ eis quum recessero ab eis.16
Septima est, quod Omnipotenti resistere et contrariari præsumit, a quo si juste relinqueretur, protinus a diabolo strangularetur. Quum enim quis peccat mortaliter, meretur non solum damnationem æternam, sed temporalem etiam mortem : imo meretur statim a Deo relinqui, diabolo tradi, et suffocari ab eo, omnium quoque creaturarum privari obsequio, ut ait Thomas in Summa contra gentiles. Et tamen iniquus tam omnipotenti Domino audet non obedire; tam misericordissimo Creatori ac Salvatori irreverentiam et ingratitudinem rependere non exhorret. Hinc in libro Job præcipitur: Acquiesce Deo et habeto pacem, et per hoc habebis fructus optimos.17 Quis enim restitit ei et habuit pacem? amplius habet sapiens a stulto, et pauper a divite, nisi ut pergat illuc ubi est vita? Quum ergo in omni mortali peccato tot ac tantæ considerentur ac inveniantur stultitiæ, merito vitare debemus cum extremo posse omne peccatum mortale: quia nil stultius, nil vilius, nil periculosius ac damnabilius quam peccare.18
Octava est, quod atrocissimo ac pessimo adversario suo diabolo servit, a quo tanto graviora sortietur supplicia quanto plus nunc ei obsequitur.
Nona est, quod etiam in præsenti vita se affligit multiplici pœna, atque indignum se facit omni consolatione divina, spirituali, interna. Non enim habet peccator pacem, nec conscientiæ tranquillitate lætatur: imo remorsum synderesis multoties patitur. Nam, ut asserit Augustinus, animus inordinatus sibi ipsi est gravis. Ideo scriptum est in Ecclesiaste:19 Peccatori dedit Deus afflictionem et curam superfluam. Et in Jeremia habetur: Scito et vide quia malum et amarum est te reliquisse Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te.20 Idcirco qui peccat, sarcinam gravem sibi ipsi imponit, qua et modo gravatur, et paulo post in infernum præcipitatur.
Decima est, quod aditum sibi facit ac portam ad tartarum, ad quem peccata mortalia portæ sunt. — Undecima, quod viam sibi obstruit regni cœlestis: imo quotidie magis ac longius inde recedit, peccatis adjiciendo peccata. Et tamen fatue dicere solent: Ego promisi iter in regnum cœlorum. Imo facto testantur se promisisse viam in profunda ac tristia tartarorum.
Duodecima est, quod scienter ac sponte transit ad suspendium infernale: quia per hoc vere differt sapiens ab insipiente, quod sapiens pergit ad vitam beatam, insipiens vero ad infelicissimum terminum.
Propterea in Ecclesiaste scribitur: Quid
Footnotes
-
Matth. viii, 22. ↩
-
Apoc. iii, 1. ↩
-
Jer. iv, 22. ↩
-
Osee vii, 11. ↩
-
Eccle. ix, 18. ↩
-
Jacob. ii, 10. ↩
-
Osee viii, 3. ↩
-
II Petr. i, 4. ↩
-
Apoc. ii, 4, 5. ↩
-
III Reg. xxi, 20. ↩
-
Is. l, 1. ↩
-
I Cor. vi, 20. ↩
-
Prov. xiv, 34. ↩
-
Ps. xxxvii, 7. ↩
-
Osee vii, 13. ↩
-
Osee ix, 12. ↩
-
Job xxii, 21. ↩
-
Osee ix, 4. ↩
-
Eccle. II, 26. ↩
-
Jer. II, 19. ↩
Chapter 8 of 143