Skip to the text

Articulus 31

De avaritia, et de mensura qua temporalia possunt licite appeti ac teneri.

QUAM difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !12 Amen dico vobis : facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum. Ista sunt verba Domini nostri Jesu Christi : per quæ evidentissime edocetur quantum obsistat saluti temporalium affluentia rerum. Verumtamen non substantia rei creatæ in culpa est, sed perversa voluntas, quæ circa res ipsas inordinate afficitur.

Denique, non solum Christus ac Sancti, sed philosophi quoque docuerunt temporalia esse spernenda. Imo Stoici asseruerunt temporalia nullo modo esse hominis bona : cujus opinionis fuit et Craton philosophus, de quo in Legenda beatissimi Joannis apostoli hoc narratur. Verumtamen Christiani sancti, sicut et sanctus apostolus Joannes, docuerunt temporalia esse hominis bona minus principalia et secundaria, nec propter se appetenda, sed ad spiritualia bona ea esse finaliter referenda, atque in tantum esse bona et affectanda ac conservanda, in quantum sunt homini necessaria sive utilia per respectum ad spiritualia bona, videlicet ad virtutes ac conversationem Deo placentem, æternamque beatitudinem obtinendam : quia si homo debet Deo servire, oportet ut vivat, nec vivere potest in carne sine usu temporalium rerum.

Hinc avaritia proprie sumpta non est simpliciter affectus temporalium rerum, sed inordinatus atque superfluus affectus earum, utputa eas appetere seu tenere magis quam expedit homini ad virtuose vivendum : quod est intelligendum considerato statu ac onere proprietateque hominis, hoc est, quantam sobolem habeat, aut qualibus oneribus sit gravatus, et cujusmodi parentelæ aut dignitatis sive officii sit. Nempe quod uni est avaritia, non est avaritia alteri : quoniam unusquisque licite potest temporalia bona habere juxta condecentiam suæ personæ, attenta ejus nobilitate, auctoritate, aut indigentia pro se ipso ac pertinentibus ad se, quibus providere tenetur aut congrue debet.

Unde, si vir illustris aut nobilis ad paupertatem devenit ex adversitate seu diffortunio seu malo suorum parentum regimine, potest decenter conari ad hoc ut amissa recuperet, seu tanta acquirat quanta condecet eum habere juxta suæ nobilitatis mensuram secundum rectæ rationis judicium. Si vero possideat tanta sicut progenitores prædecessoresque sui, et nihilo minus enitatur magis ditari, ad majora adspirans, ut ad meliora connubia pro se aut sobole sua, vel ad equitaturam ac familiam copiosiorem, seu ad majores expensas, ut majoribus se æquetur, vel ad abundantiorem thesaurum, sive ad majorem honorem aut famam ; vitiosum est et avaritiæ vitium. Conformiter est dicendum de quocumque minore : ut si simplex civis aut ruralis competentiam habeat pro se ac suis juxta mediocritatem suæ parentelæ, et juxta statum patrum suorum, et tamen quærat ac studeat magis locupletari, seque aut suos ad altiora provehere, ac majoribus conformari in sumptu, familia, opibus, honore, fama, aut consimilibus; avaritia est et mortale peccatum: imo quotiescumque hoc appetit aut laborat ad hoc, peccat mortaliter. Talis quippe divitiarum adeptio sive possessio non est ipsi utilis aut necessaria ad virtuose vivendum, et ad proficiendum in spirituali opulentia animæ, scilicet in gratia et virtute ac meritis vitæ æternæ : imo multipliciter impedit inde. Nam talis intentio in se ipsa est vitiosa, et labor seu occupatio tendens ad talem ditationem est omnino culpabilis. Retentio quoque talis rerum superfluarum est directe contra justitiam, et ex genere suo culpa mortalis.

Footnotes

  1. Matth.xix, 23, 24. ↩

  2. Luc. xviii, 24, 25; ↩

Chapter 33 of 143