Skip to the text

Articulus 60

1. Utrum passio Christi sit causa nostræ salutis per modum meriti. 2. An per modum satisfactionis. 3. An per modum sacrificii. 4. An per modum redemptionis. 5. An esse redemptorem sit proprium Christo. 6. An nostram salutem causaverit passio ejus per modum efficientiæ.

  1. GRATIA denique Christo homini collata est, non solum tanquam singulari personæ, sed velut capiti universalis Ecclesiæ.1 Gratia ergo Christi sic se habet ad eum et ad membra ipsius, quemadmodum gratia alterius ad se ipsum. Sicut igitur alius quilibet gratiam habens, si propter justitiam patitur, sibi ipsi salutem meretur; sic Christus propter justitiam patiendo, non solum sibi corporis glorificationem, sed nobis quoque salutem promeruit. Imo a primo suæ conceptionis instanti felicitatem nobis promeruit: quam tamen consequi nequibamus propter impedimenta reatus peccatorum nostrorum, propter quæ delenda Christus pati dignatus est.

  2. Insuper, per modum satisfactionis pro alio quis exsolvit, qui offenso impendit id quod tantum vel plus amat quam illatam injuriam odiat. Et hoc modo pro nobis Christus Patrem placavit, nostramque salutem effecit. Passio enim ejus Patri gratissima fuit, et gratior quam exigeret recompensatio totius generis humani: primo, propter fervorem suæ caritatis, ex qua morti se obtulit; secundo, propter dignitatem vitæ suæ, quam pro nobis ponebat, quæ fuit vita Dei et hominis; tertio, propter generalitatem et acerbitatem suæ passionis, quemadmodum dictum est ante.

  3. Amplius, secundum Augustinum decimo de Civitate Dei, sacrificium est omne quod Deo ad ejus honorem impenditur ut placetur. Suntque in omni sacrificio quatuor attendenda, videlicet quis offerat, pro quo offerat, cui offerat, et quid offerat. Quoniam ergo Christus se ipsum pro nobis Patri in ara sanctæ crucis obtulit ex caritate mira ad nos, quatenus reconciliaret nos Deo, patet quod sit causa nostræ salutis per modum sacrificii.

  4. Amplius, per peccatum obligatur homo duplici servitute, videlicet culpæ et pœnæ. Qui enim peccat, servus est peccati, et debitor pœnæ luendæ.2 Quoniam igitur passio Christi sufficiens et supersufficiens fuit ad satisfaciendum tam pro peccato hominis, quam pro reatu pœnæ ejus, sequitur quod passio Christi sit causa nostræ salutis per modum redemptionis.

  5. Præterea, ad redemptionem duo exiguntur, videlicet actus solutionis et pretium solutum. Christus autem ut homo, horum utrumque Deo exhibuit: nam ipse obtulit, sed et se ipsum obtulit Patri. Et ergo horum utrumque ad Christum immediate pertinet. Sed ad Deum Trinitatem hæc pertinent tanquam ad primam principalemque causam. Esse ergo redemptorem, immediate Christo est proprium: quamvis redemptio Deo possit ut primæ causæ adscribi.

  6. Conformiter ipse Deus Trinitas, nostræ salutis est causa efficiens principalis, et passio Christi velut causa instrumentalis, ex divinitate Verbi Christo homini unita efficaciam sumens immensam. Passio autem Christi ad divinitatem relata, agit per modum efficientis; relata ad voluntatem animæ Christi, agit per modum meriti; relata ad Christi carnem, per modum satisfactionis, prout per eam liberamur a pœnæ reatu. Agit quoque per modum redemptionis, in quantum per eam liberamur a servitute peccati; per modum vero sacrificii agit, secundum quod per eam reconciliamur Deo.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 48. ↩

  2. Joann. VIII, 34. ↩

Chapter 595 of 761