Articulus 54
De miraculis Christi circa spirituales substantias, 2. circa cœlestia corpora, 3. circa homines, 4. circa irrationabilia.
HOC insuper quod per Christi incarnationem et mortem fideles a dæmonum potestate redimuntur, Christus signavit ab obsessis corporibus dæmones expellendo, quemadmodum Zachariæ tertiodecimo dicitur :12 Spiritum immundum auferam de terra. Et ergo inter cetera sua miracula voluit Christus obsessos a dæmonibus liberare. Præostensum est quoque ex verbis Augustini nono de Civitate Dei, quod Christus dæmonibus tantum innotuit, quantum voluit ; et tantum voluit, quantum oportuit. Nam certitudinaliter non sciebant eum esse Filium Dei, sed suspicative. Unde patet, quod non ideo persuasit dæmon Judæis crucifigere eum, quia Christum esse vel Dei Filium non putavit, sed quoniam non prævidit se morte illius damnandum. De hoc namque mysterio a sæculis abscondito Apostolus asserit, quod nemo principum hujus sæculi hoc cognovit :3 si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.
At vero circa cœlestia corpora Christus miracula fecit, quia per hoc ejus divinitas magis innotuit. Nam inferiora corpora ab aliis causis a suo motu, actu et ordine transmutari possunt, non autem cœlestia corpora, secundum Dionysium in epistola ad Polycarpum. Eclipsim vero quæ in Christi passione fuit, dicit Hieronymus accidisse per retractionem radiorum solis; Origenes autem, per interpositionem densissimarum plurimarumque nubium: nam et eclipsim et terræ motum ponit non fuisse, nisi in terra Judææ et circa Jerusalem. Sed in his magis credendum est Dionysio, qui eclipsim hanc vidit, atque per interpositionem lunæ inter solem et nos eam contigisse affirmat.
Ponit itaque Dionysius in epistola ad Polycarpum quatuor mirabilia, quæ in illa eclipsi fiebant. Primo, quoniam naturalis eclipsis fit solum tempore conjunctionis. Tunc vero erat oppositio: erat enim luna quintadecima, quia et tunc Pascha Judæorum fuit. Secundum mirabile fuit, quod quum luna fuisset soli supposita circa sextam horam in medio cœli, tamen in vesperis restituta erat suo loco in oriente opposita soli: et sic ordo temporum non est turbatus. Tertium, quia eclipsis naturaliter incipit ab occidente et pervenit ad orientem: quoniam motus lunæ in proprio orbe velocior est motu solis in circulo proprio, et ita pertransit solem ab occidente accedens. Sed tunc luna jam pertransiverat solem, distans ab eo per medietatem circuli, in oppositione exsistens. Idcirco oportuit ut ab oriente reverteretur ad solem, et primo attingeret eum a parte orientali, illamque primitus eclipsaret. Quartum miraculum fuit, quod in eclipsi naturali illa pars solis primo reapparet, quæ primo obscurata fuit: luna enim directe pertransit solem, veniendo ab occidente proprio motu. Sed tunc luna miraculose ab oriente in occidentem revertens, non pertransivit solem, ut esset eo occidentalior; sed quum pervenisset ad terminum solis, rediit versus orientem, sicque partem ultimo occupatam primo reliquit, unde et pars ultimo obscurata primitus fulsit. Quintum miraculum addit Chrysostomus super Matthæum: quoniam naturalis eclipsis cito pertransit; hæc vero diu duravit: propter quod luna sub sole quievit.
Sed, ut narrat Origenes super Matthæum, contra hoc filii hujus sæculi dicunt: Quomodo nullus Græcorum vel Barbarus tam mirabile factum descripsit? Et dicit Origenes, quod quidam nomine Phlegon, in chronicis suis scripserit istud in principatu Tiberii Cæsaris accidisse; sed non ponit quod luna fuerit plena. Potuit ergo hoc ideo evenisse, quod astrologi tunc non sollicitabantur de aliqua eclipsi, eo quod tempus aptum non foret: et ergo immutationem talem putabant ex aliqua passione aeris causatam. Sed in Ægypto, ubi propter aeris serenitatem nubes raro apparent, Dionysius et socii ejus permoti sunt ad observandam atque scrutandam istam eclipsim.
- Præterea circa homines Christus multa miracula perpetravit, ut se animarum salvatorem omniumque ostenderet redemptorem. Fecit autem miracula in hominibus, non solum eorum corpora immutando, sed etiam animas exterius alliciendo, vel terrendo, aut obstupefaciendo: sicut quando ejecit de templo omnes vendentes et ementes in eo (quod secundum Origenem, majus miraculum erat quam conversio aquæ in vinum, quoniam tot millia ita compescuit:4 radiabat enim quidam fulgor divinus, sidereus atque cœlestis ex oculis ejus, in quo resplendebat intus latens divinitas, secundum Hieronymum); item, quando abscondit se, non utique formidando, vel post murum latendo, sed transiens per medium illorum ibat, ipsis non sentientibus;5 item, dum dixit in passione, Ego sum, quo audito obstupefacti6
Judæi abierunt retrorsum et ceciderunt. Rursus, quum Dei perfecta sint opera, ideo Christus omnes curavit in anima, quos curavit in corpore :7 quoniam sanitas corporis ad animæ referenda est commodum. Sed et in instanti sanavit quos curavit, dempto cæco de quo scribitur Marci octavo :8 quem successive illuminavit, ad figurandum magnitudinem cæcitatis humanæ.
- Amplius, in omnibus creaturarum generibus Christus miracula fecit, ut se omnium rerum Dominum comprobaret : non tamen circa terrestria animalia. Illa enim convenientiam habent cum homine : nam eodem die sunt facta quo homo ; et quantum ad sensitivam naturam, est eadem ratio de utrisque. In plantis autem fecit miraculum, dum eo jubente ficulnea aruit;9 item in mari et aere, quando præcepit vento et mari, et facta mox est tranquillitas magna ;10 in piscibus quoque, dum copiosa piscium multitudo inopinabiliter capta est;11 et in pisce, in cujus ore Petrus staterem reperit.12 Multiplicatio autem panum non fuit per creationem, sed per conversionem alicujus in panes.13
Footnotes
Chapter 589 of 761