Skip to the text

Articulus 66

1. Utrum Christus liberaverit sanctos patres de inferno. 2. An etiam damnatos. 3. An et pueros in originali peccato defunctos. 4. An eos quoque qui in purgatorio erant.

  1. SANCTOS præterea patres Christus de inferno redemisse dicitur: tum quia de dolore qui ex dilatione boni optati causatur, eos eripuit; tum quia beatitudinem ipsis infudit merito suæ passionis, delens reatum pœnæ originalis peccati, propter quem dilationem gloriæ patiebantur, quamvis pro actuali peccato satisfecerant.

  2. Insuper, patuit quod meritum passionis Christi applicatur hominibus per fidem caritate formatam et sacramenta. Et ideo Christus nec infideles nec injustos de inferno redemit: quamvis omnes aliquo modo visitaverit. Nam visitatio quandoque accipitur in malum, secundum illud Sophoniæ primo: Visitabo super viros defixos in fæcibus suis.1

  3. Rursus, quoniam nemo capax est fructus seu meriti passionis dominicæ, nisi aliquo modo sit Christo conjunctus; idcirco pueri in originali peccato defuncti, non sunt liberati per Christum: non enim caritatem vel gratiam habuerunt, nec fidem, quoniam nec fide propria, nec fide parentum, nec aliquo fidei sacramento Christo uniti fuerunt.

  4. At vero passio Christi, non utique temporalem vel transitoriam habet virtutem, sed sempiternam, secundum illud ad Hebræos decimo: Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos.2 Passio igitur Christi non habuit majorem liberandi efficaciam tunc quam nunc. Unde quos Christus tales in purgatorio reperit, quales sunt qui modo in ipso purgantur atque tenentur, non liberavit suo descensu, quia (ut dictum est) non operabatur nisi in virtute meriti suæ passionis. Illos tamen de purgatorio eduxit, qui sufficienter purgati fuerunt, vel educi Christo veniente meruerunt dum in sæculo isto vixerunt, videlicet propter specialem devotionem, dilectionem ac fidem ad Christi passionem : sicut ex epistola Augustini ad Evodium elici potest.

Footnotes

  1. Soph. 1, 12. ↩

  2. Hebr. x, 14. ↩

Chapter 601 of 761