Skip to the text

Articulus 67

  1. De necessitate, 2. de tempore, 3. de ordine, 4. de causa resurrectionis Christi.

  2. QUINQUE autem de causis necessarium fuit Christum resurgere :1 primo, propter commendationem divinæ justitiæ, cujus est eos erigere qui se ipsos propter Deum humiliant; secundo, propter fidei nostræ instructionem circa divinitatem Christi, quæ per ejus resurrectionem manifestata consistit; tertio, ad erigendam spem nostram, ut sperent id membra quod credunt completum in capite; quarto, ad informationem spiritualis vitæ, quatenus nos spiritualiter resurgendo, in novitate vitæ ambulemus; quinto, ad consummationem nostræ salutis : resurrexit enim propter justificationem nostram.

  3. Præterea congruum fuit ad instruendum fidem, quatenus die tertia Christus resurgeret. Si enim ante surrexisset, posset videri quod vere mortuus non fuisset. Non enim potest esse, quin in homine non mortuo infra tres dies aliqua signa vitæ appareant. Si vero resurrectionem usque ad finem mundi distulisset, divinitatis suæ cognitio latuisset : et ergo ob eam declarandam oportuit eum cito resurgere. Ponitur quoque triplex status Sanctorum : primus, sub figuris legis; secundus, sub fidei veritate; tertius, in æterna jucunditate. Et ergo tertia die Christus surrexit. Quemadmodum autem ante Christi passionem dies a tenebris ad lucem computantur, propter futuram tunc hominis reparationem ; sic post Christi mortem dies a nocte sumit initium.

  4. Præterea resurrectio duplex est, scilicet : imperfecta, quæ est solum ab actuali morte, ut vivere incipiat quocumque modo qui mortuus fuit. Alio modo dicitur resurrectio perfecta, per quam mortuus non jam dumtaxat a morte, sed et a necessitate, imo et possibilitate moriendi eripitur. Christus ergo dicitur primitiæ resurgentium vel primus resurgens, loquendo de resurrectione perfecta, non autem loquendo de resurrectione imperfecta.2 Nam Elias unum mortuum, et ipse Christus tres ante passionem, suscitaverunt, qui iterum omnes dormierunt. Sed de his qui cum Christo surrexerunt, est duplex opinio, an iterum mortui sint. Quod si dicantur non denuo mortui, tunc non surrexerunt ante Christum. Si autem quis asserat quod dormierunt iterum in morte, sicut Augustinus in epistola ad Evodium videtur sentire efficaciterque probare ; tunc dici potest, quod tempore mortis Christi surrexerint.

  5. Amplius, quum Patris ac Filii una sit virtus, sicut Pater suscitavit Christum, sic et Christus in quantum Deus, suscitavit se ipsum. Loquendo autem de anima et corpore secundum virtutem eorum propriam et creatam, unum non reunivit se alteri. Sed considerando utrumque prout Verbo mansit unitum, sic corpus ratione divinitatis unitæ resumpsit animam quam deposuit, et anima resumpsit corpus quod dimisit.

Footnotes

  1. Quæstio 53. ↩

  2. 1 Cor. x 20. ↩

Chapter 602 of 761