Articulus 71
Quod resurrectio Christi sit causa nostræ resurrectionis. 2. Quod eadem causa sit nostræ justificationis.
EST autem primum in quolibet generere, causa secundorum ejusdem generis: sicut primum lucidum est causa lucis in aliis. Quum ergo sit Christus primitiæ resurgentium et primus resurgens ex mortuis, secundum Apostolum, patet quod ejus resurrectio sit causa nostræ resurrectionis. Item, primus agens primitus agit in id quod sibi magis conjunctum est. Quoniam ergo Verbum Dei fons vitæ est, primo vivificat naturam quam assumpsit in unitatem personæ, et alios per eam. Unde divina voluntas seu virtus est causa prima ac principalis nostræ resurrectionis. Sed resurrectio Christi est causa secundaria ac instrumentalis ejusdem; estque resurrectio Christi causa nostræ resurrectionis, non proprie meritoria, sed efficiens et exemplaris, cui configuranda erit resurrectio nostra futura.
At vero, quoniam resurrectio Christi agit ut instrumentum divinæ virtutis Verbi naturæ humanæ uniti; idcirco non solum est causa resurrectionis corporum, sed et animarum etiam exemplaris. Debemus enim spiritualiter cum Christo resurgere ad imitationem suam, erigendo nos ab inferioribus ad superna. Verbum enim Dei causa est gratiæ, per quam est vita atque resurrectio animæ: sicut et animæ, quæ est causa corporeæ vitæ.
Chapter 606 of 761