Skip to the text

Articulus 53

  1. Utrum Christus debuerit miracula facere. 2. Qua virtute ea fecerit. 3. Quo tempore inceperit. 4. An per miracula talia sufficienter ostensa sit ejus divinitas.

  2. MIRACULORUM insuper virtus seu gratia confertur divinitus homini propter duo :1 primo, ut ejus doctrina ostendatur esse a Deo, quemadmodum littera signatur annulo regis, ut sciatur missa a rege ; secundo, ut cognoscatur Deus esse in homine per gratiam, per hoc quod operatur in eo. Quoniam ergo Christi doctrina supernaturalis fuit, ipseque Christus Filius Dei naturalis, non adoptivus, utrumque istorum per miracula ostendi oportuit. Nam sicut conclusio scientiæ naturalis per rationem humanam probatur ; sic fidei veritas per miracula quasi per divinæ virtutis argumenta ostenditur. Et ergo Christus miracula fecit.

  3. Præterea vera miracula sola divina virtute fieri possunt : nam Deus dumtaxat ordinem naturæ potest immutare.

  4. Ex istis elicitur, quod Christus ante tricesimum ætatis suæ annum non fecit miracula ; sed primum ejus signum fuit in nuptiis conversio aquæ in vinum. Nam miracula (ut dictum est) ad suæ doctrinæ manifestationem spectabant ; non autem cœpit prædicare nisi in perfecta ætate, videlicet in tricesimo anno. Unde Chrysostomus ait, quod in prima ætate non fecit miracula, quia putassent phantasma esse ejus incarnationem, et ante tempus opportunum cruci eum affixissent. Et ideo Joannes Baptista dixit : Ut manifestetur (scilicet Christus) in Israel, propter ea veni ego in aqua baptizans. Si vero Christus ante hoc tempus fecisset miracula, non fuisset necessaria manifestatio Joannis de ipso.

  5. Amplius, Christi miracula eum esse verum Deum ostendunt.2 Fecit enim ea quæ omnem virtutem creatam transcendunt, et quæ alius nullus fecit : ut est illuminatio cæci nati, et alia quæ in Evangelio conscribuntur. Item, hoc patet ex modo agendi. Fecit enim miracula virtute propria imperando : nam virtus exibat de illo et sanabat omnes.3 Sed et quotquot fimbriam vestium ejus tangebant, sani fiebant.4 Tertio, patet hoc idem ex doctrina quam docuit. Asserebat enim se esse Dei Filium Patri æqualem. Si vero hoc falsum fuisset, per miracula vera atque divina confirmatum non fuisset. Deus namque falsitatis confirmator non est.

Footnotes

  1. Quæstio 43. ↩

  2. Joann. I, 31. ↩

  3. Luc. VI, 19. ↩

  4. Marc. VI, 56. ↩

Chapter 588 of 761