Skip to the text

Articulus 65

  1. Cur Christus ad infernum descenderit. 2. Ad quem infernum descenderit. 3. An totus ibi fuerit. 4. An aliquam moram ibi traxerit.

  2. CONGRUUM insuper fuit Christum ad infernum descendere: Primo, quoniam ipse venit nostram pœnam portare. Ex peccato autem meruit homo, non solum mortem corporis, sed et descensum ad inferos. Sicut igitur Christus mori voluit ut nos a morte eriperet; sic ad infernum descendit quatenus nos ab hoc descensu redimeremur. Secundo, ut suos illic detentos educeret, juxta illud Zachariæ nono: Tu quoque, in sanguine testamenti tui, emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.1 Tertio, quatenus sicut potestatem suam ostendit in terra, docendo et operando, sic in inferno eamdem monstraret, ipsum spoliando.

  3. Præterea anima Christi solummodo ad infernum justorum descendit secundum essentiam; sed ad quemlibet infernum descendit quantum ad effectum, damnatos de sua incredulitate atque malitia confutando, in purgatorio exsistentes majori spe confortando. Sed sanctos qui pro solo originali peccato tenebantur in limbo, visitavit, infundens eis lumen gloriæ æternæ: quatenus sicut visitabat eos secundum deitatem per spiritualem gratiam, sic secundum animam visitaret eosdem per loci descensum.

  4. Porro, secundum Augustinum, Christus totus fuit in sepulcro, totus in inferno: nam masculinum genus ad personam refertur. Ipsum autem Verbum est persona animæ et corporis Christi; et nec anima nec corpus pars est hujus personæ increatæ. Quoniam ergo Verbum mansit animæ corporique conjunctum in triduo mortis, Christus totus fuit in inferno, et totus in tumulo.

  5. Amplius, propter eamdem rationem qua dictum est corpus Christi jacuisse in sepulcro per duas noctes et integrum diem, credendum est animam ejus tantumdem in inferno fuisse. Mox tamen dum infernum ingressus est Christus, omnes sanctos in limbo luce gloriæ illustravit. Sed mansit cum eis, quatenus simul educeretur anima ejus de inferno et corpus de monumento. Unde quod Christus latroni promisit, Hodie mecum eris in paradiso, de spirituali paradiso est dictum, in quo omnes qui divina gloria perfruuntur, consistunt.2

Footnotes

  1. Zach. ix, 11. ↩

  2. Luc. xxiii, 43. ↩

Chapter 600 of 761