Skip to the text

Articulus 45

  1. An nativitas sit naturæ vel personæ.

  2. An in Christo fuerint duæ nativitates.

  3. Quod virgo Maria sit Mater Christi et Genitrix Dei. 4. An Christus sit Filius Dei et hominis secundum duas filiationes. 5. De modo, 6. loco, 7. et tempore nativitatis Christi.

  4. NATIVITAS vero dupliciter alicui potest competere.1 Primo, sicut subjecto. Et sic, quum nasci sit idem quod generari, nativitas pertinet ad suppositum sive hypostasim: esse enim atque subsistere suppositis convenit. Secundo, sicut termino. Et sic nativitas est naturæ: nam terminus generationis et cujuslibet nativitatis est forma, ad quam intentio naturæ terminatur. Sed quia in Deo sunt idem in re, natura atque persona; idcirco quandoque natura pro persona ponitur, ut quum Augustinus dicit in libro de Fide ad Petrum: Natura divina et æterna non posset concipi et nasci, nisi secundum veritatem naturæ humanæ.

  5. Denique motus diversificatur et numeratur secundum terminos ad quos. Quum ergo nativitas sit via et velut motus ad naturam tanquam ad terminum, constat in Christo duas esse nativitates ponendas: unam æternam, per quam accepit a Patre naturam divinam; aliam temporalem, secundum quam a Matre Virgine sumpsit naturam humanam.

  6. Ideoque Virgo benedicta, Mater Christi vera naturalisque est et fuit: nam vere ex ea natus exsistit, quia non corpus cœleste secum tulit, ut Valentinus confinxit, sed ex purissimis gloriosissimæ Puellæ sanguinibus carnem accepit et induit. — Insuper, juxta præinducta, nomen quod in concreto naturam significat, potest supponere pro qualibet hypostasi illius naturæ: sicut hoc nomen, Homo, quia naturam humanam concretive significat, potest supponere pro Petro et Paulo, aliisque hominibus. Quum ergo Filius Dei sit hypostasis atque persona naturæ humanæ in Christo, potest hoc nomen, Deus, supponere pro illa hypostasi, id est Christo, seu Verbo ac Filio Dei. Et ergo ista est vera: Maria est Mater Dei, quum sit Mater Christi, qui est verus Deus et vita æterna.2

  7. At vero filiatio concernit suppositum seu personam. In Christo autem non est nisi una persona, et hæc est æterna: propterea non est in Christo nisi una realis filiatio. Relatio vero qua Deus ad creaturam refertur, non est realis in Deo; sed in creaturis est reale correlativum. Unde sicut Deus est realiter Dominus rerum creatarum, non per realem relationem in ipso exsistentem, sed propter realem relationem creaturarum; sic Virgo sancta est realiter Mater Christi, non propter realem relationem in Christo ad eam, sed propter realem relationem ejus, utpote maternitatem ejus, ad eum: harum enim relationum una cointelligitur in alia.3 Quidam tamen ponunt duas filiationes in Christo, eo quod nativitas filiationis sit causa.

  8. Adhuc autem, dolor parientium ex apertione meatuum contingit, per quos proles egreditur. Christus autem egressus est ex utero Virginis, ventre virgineo manente concluso. Non ergo Virgo Mater cum dolore peperit, sed cum ingenti lætitia, juxta illud Isaiæ tricesimo quinto: Germanans germinabit sicut lilium, et exsultabit lætabunda et laudans. Nec erat in partu Virginis obstetrix aliqua, secundum Hieronymum in libro contra Helvidium; sed ut Lucæ secundo habetur, ipsamet virgo Maria infantem Jesum pannis involvit, atque in præsepio reclinavit. Quæ sententia apocryphorum deliramenta convincit.

  9. Amplius, quoniam sancto David de Christo repromissio specialiter fuerat facta, idcirco Christus in Bethlehem Judæ, de qua natus est David, nasci elegit, quemadmodum Michææ quinto prædictum est: Et tu, Bethlehem Ephrata, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel. Item, Bethlehem interpretatur domus panis. Congruenter ergo in ea est natus, qui de se ipso testatur: Ego sum panis vivus. Quod autem scriptum est, Quoniam Nazaræus vocabitur, ex verbo Isaiæ undecimo acceptum est, ubi legitur: Flos de radice ejus ascendet. Nazaræus namque flos interpretatur. Noluit quoque Christus Romæ nasci, ne propter potentiam civium putaretur sibi mundum subjugasse; nec filius voluit esse imperatoris, sed pauperculam matrem elegit, ut agnoscatur Divinitas orbem commutasse terrarum.

  10. At vero Christus eo tempore voluit nasci, quo totus orbis descriptus est: quatenus ipse sua descriptione, qua suam subjectionem ac servitutem parentes ejus fatebantur, ipse nos cœlo adscriberet, et a vetusta servitute redemptos in libertatem filiorum reduceret. Item, quum ipse sit Princeps pacis, tunc natus est dum maxima in mundo concordia fuit. Unde Hieronymus super Isaiam dicit: Veteres recolamus historias, et inveniemus usque ad vicesimum octavum annum Augusti Cæsaris in toto orbe terrarum fuisse discordiam; orto autem Christo, omnia bella cessabant: quemadmodum Isaiæ secundo fuerat prophetatum, Non levabit gens contra gentem gladium.4

Footnotes

  1. QUÆSTIO 35. ↩

  2. 1 Joann. 20. ↩

  3. Is. IX, 6. ↩

  4. Is. II, 4. ↩

Chapter 580 of 761