Skip to the text

Articulus 56

  1. Utrum necesse fuerit Christum pati pro mundi salute. 2. An possibilis fuerit alius modus liberationis. 3. An ille modus fuerit convenientior. 4. An in cruce conveniens esset Christum pati. 5. De generalitate passionis Christi. 6. An maxima fuerit.

  2. NECESSARIUM vero fuit Christum pati, non necessitate absoluta, sed necessitate conditionata, seu ex suppositione finis :1 primo, ex parte nostri, qui per ejus passionem redempti sumus; secundo, ex parte Christi, qui sua passione immortalitatem corporis meruit et gloriam exaltationis; tertio, ex parte Dei, qui Christi passionem per Prophetas prædixit. Propter primum istorum Joannis tertio dicitur : Oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in eum, non pereat, etc.2 Propter secundum, Lucæ ultimo :3 Oportuit Christum pati, et sic intrare in gloriam suam. Propter tertium, Lucæ vicesimo secundo : Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit.4

  3. Porro possibile et impossibile dicuntur dupliciter, scilicet absolute, et ex suppositione. Quum ergo non sit apud Deum impossibile omne verbum, certum est quod simpliciter loquendo seu absolute, non erat impossibilis alius modus liberandi;5 sed ex suppositione, videlicet præsupposita præscientia et præordinatione divina, quæ falli cassarique nequit. Et simile est de omnibus a Deo præordinatis atque præscitis.

  4. Præterea per illud fit aliquid convenientius, in quo plura continentur quæ fini operis prosunt : et ideo passio Christi convenientissimus modus exstitit nostræ reparationis. Nam ex passione Christi cognoscimus caritatem Patris et Filii circa nos. Item, per passionem dedit nobis Filius perfectum exemplum humilitatis, obedientiæ, constantiæ, patientiæ. Rursus, per passionem non solum pro nobis satisfecit a peccato purgando, sed etiam gratiam justificantem et gloriam animæ nobis promeruit. Iterum, per hoc quod Christus tanta pro nobis sustinuit, imminet nobis major necessitas peccata vitandi. Item, hoc pertinet ad gloriam hominum, quod sicut homo a dæmone victus fuit, sic homo dæmonem vicit.

  5. At vero convenientissimum erat Christum pati in cruce, ut daret exemplum perfectæ fortitudinis, per quam non solum non formidemus mortem, sed nec aliquod genus mortis. Inter omnia namque genera mortis nihil erat exsecrabilius aut formidabilius hoc genere passionis. Secundo, quia primus homo in ligno peccavit : et ergo Christus in ligno redemit. Tertio, quia ut etiam aerem emundaret, voluit levari in alto. Quarto, quia in alto moriens, regni nobis cœlestis ascensum disponit. Quinto, quia per quatuor cornua crucis signantur quatuor partes mundi, quas Christus redemit, qui totum mundum venit salvare. Et ergo Joannis duodecimo ait : Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.

  6. Præterea passus est Christus omnes passiones generis humani, non in specie, sed secundum genus.6 Nunc autem est sermo de passione ab extra illata. Passus quippe est a gentilibus et Judæis, a viris et feminis, puta ancillis Petrum accusantibus; a principibus quoque, ministris et populo, a familiaribus et notis, scilicet Juda prodente et Petro negante. Secundo, patet hoc ex his in quibus homo pati potest. Passus enim est Christus in amicis ipsum derelinquentibus, in fama per blasphemias, in gloria et honore per irrisiones et contumelias sibi illatas, in vestibus sibi ablatis, in anima quoque per tædium atque tristitiam ac timorem. Tertio, potest hoc considerari quantum ad corporis membra : in omnibus namque membris et organis sensuum passus est.

D 6. Præterea, sicut ostensum est, in Christo fuit dolor interior atque exterior. Uterque autem in eo maximus fuit propter quatuor. Primo, ex parte causæ. Dolor enim exterior ex corporali læsione causatur : quæ læsio in Christo maxima fuit, tum propter generalitatem, quia in omnibus membris est læsus; tum propter genus mortis, nam mors confixorum in cruce acerbissima est: configuntur enim in locis nervosis et maxime sensibilibus, scilicet manibus et pedibus. Pondus quoque pendentis corporis continue auget dolorem. Tales etiam non statim moriuntur, sed diu cruciantur. Causa autem interioris doloris Christi fuit totius mundi iniquitas, et maxime casus ac cæcitas Judæorum, pro quibus omnibus solvit quæ non rapuit;7 scandalum etiam discipulorum suorum. Secundo, dolor augetur ex perceptibilitate patientis. Quum ergo Christi corpus fuerit optime complexionatum (nam secundum Chrysostomum, quæ miraculose fiunt, meliora sunt), patet quod sensus tactus maxime viguit in Christo; vires quoque apprehensivæ interiores perfectissimæ in ipso fuerunt. Tertio, patet idem ex doloris puritate. In Christo enim tempore passionis nulla fuit redundantia consolationis superiorum virium ad inferiores, secundum Damascenum. Item, quoniam Christus voluntarie mortem assumpsit, in tantum sustinuit, quod passio ejus proportionata fuit fructui passionis ob quem mori dignatus est. Et ergo vehementissime passus fuit, quamvis aliqui martyres quantum ad unam causam doloris, bene gravius passi sint eo, videlicet quantum ad corporalem læsionem, ut Laurentius seu Vincentius. Vita vero corporalis Christi, propter divinitatem unitam dignissima fuit: et ergo ob ejus amissionem Christus doluit.

Footnotes

  1. QUÆSTIO 46. ↩

  2. Joann. III, 4, 15. ↩

  3. Luc. XXIV, 26. ↩

  4. Luc. XXII, 22. ↩

  5. Luc. I, 37. ↩

  6. Joann. XU, 32. ↩

  7. Ps. LXVIII, 5. ↩

Chapter 591 of 761