Skip to the text

Articulus 57

  1. Utrum tota anima Christi passa sit. 2. An passio ejus gaudium fruitionis impediverit. 3. De tempore quo passus est. 4. De loco passionis. 5. Cur inter latrones suspensus sit Christus. 6. An passio ejus sit divinitati attribuenda.

  2. TOTUM itaque respectu partium dicitur. Anima autem secundum essentiam simplex est, sed partes ejus potestativæ dicuntur potentiæ ejus. Potentia vero dupliciter pati potest, scilicet: Proprie et a suo objecto: ut dum tactus a calore affligitur. Secundo, ratione subjecti in quo fundatur: ut quum pupilla pungitur, visus patitur ratione sui subjecti, videlicet organi in quo fundatur, in quo tactus proprie patitur. Anima ergo Christi tota, quantum ad suam essentiam patiebatur: tota namque conjungitur corpori, estque tota in toto corpore atque in qualibet parte tota. Sed anima Christi, quantum ad suas potentias, non tota patiebatur passione propria, scilicet ex parte objecti. Ratio namque superior, cujus objectum est Deus vel rationes æternæ, quibus intendit, non patiebatur in Christo; sed in gaudio fuit beatæ fruitionis, quoniam tale objectum non fuit animæ Christi materia passionis, sed gaudii. Sed inferiores omnes vires animæ Christi, quæ circa sensibilia operantur, patiebantur proprie, scilicet ex objecto, ut dictum est. Verum, quoniam omnes vires animæ in ejus essentia radicantur, anima Christi secundum potentias omnes passa fuit illo modo quo potentia patitur ratione subjecti.

  3. Pariformiter tota anima Christi in fruitione fuit, tempore passionis, quoad totalitatem essentiæ animæ, quæ tota in gaudio fuit propter rationem superiorem, cujus subjectum est. Unde sicut passio attribuitur rationi superiori ratione animæ, sic gaudium adscribitur animæ propter beatitudinem rationis superioris. Loquendo autem de totalitate animæ quoad suas potentias, sic non fruebatur anima Christi tota: nec directe, quia bonitas divina non est objectum inferiorum virium animæ; nec indirecte, quoniam beatitudo rationis superioris non redundabat ad vires inferiores, ut tactum est. Imo operatio ac passio unius potentiæ aliam in nullo impediebat, secundum Damascenum.

  4. Denique aliqui dicunt Christum quartadecima exsistente luna passum. Nam Joannis octavodecimo dicitur, quod Judæi non introierunt prætorium, ne contaminarentur, sed ut manducarent pascha:1 quod luna quartadecima offerebatur, ut scribitur Exodi duodecimo. Sed, sicut ex testimonio aliorum Evangelistarum colligitur, Christus passus est luna quintadecima, scilicet feria sexta, et luna quartadecima celebravit Pascha. Dicitur namque Matthæi vicesimo sexto, quod primo die Azymorum, id est luna quartadecima, discipuli accesserunt ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha? Quum autem Joannis tertiodecimo dicitur, Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus, etc., intelligendum est hoc fuisse quinta feria: nam luna exsistente quintadecima, erat dies solennissimus Paschæ apud Judæos. Eumdem itaque diem quem Joannes nominat, Ante diem festum Paschæ, propter naturalium distinctionem dierum, Matthæus nominat primum diem Azymorum, secundum ritum festivitatis Judaicæ, quia solennitas incepit a vespera præcedentis diei. Quod ergo dicuntur comesturi fuisse luna quintadecima, quando videlicet luna plenissima est, non est accipiendum de agno paschali, qui immolabatur præcedenti nocte; sed pascha ibi vocatur cibus paschalis, id est azymi panes, quos non edebant immundi. Et secundum Chrysostomum, pascha ibi accipi potest pro toto festo paschali, quod septem diebus durabat. — Item, quod Marcus asserit Christum crucifixum tertia hora, ad animam atque affectum Judæorum referendum est, secundum Augustinum, qui illa hora clamabant: Tolle, crucifige. — Pati quoque voluit Christus in æquinoctio vernali, quia illo tempore mundum elegit recreare atque redimere, quando creavit eumdem.

  5. Porro in Jerusalem voluit Christus pati: tum quia locus ille a Deo erat electus ad sacrificia offerenda, quæ Christi immolationem passionemque signabant. Secundo, quoniam Jerusalem in medio terræ est: et ergo Christus in ea pati elegit, ut virtus suæ passionis ad omnes mundi se partes diffunderet. Tertio, quia quum locus ille esset sublimis ac regius, passio Christi ex eo reddebatur contumeliosior atque amarior. Christus autem semper elegit pro nobis quod durius est pati. Quarto, ut insinuaret causam suæ mortis ex sacerdotum, maxime pontificum, invidia ortam. — Voluit quoque Christus extra portas civitatis pati et mori. Nam hircus ac vitulus, qui in veteri lege in ejus figura offerebantur, in solennissimo officio, pro totius multitudinis expiatione, extra castra comburebantur, ut patet Levitici sextodecimo;2 item, ut daret nobis exemplum egrediendi de conversatione præsentis sæculi nequam.

  6. Insuper, inter latrones Christus divina ordinatione erectus est. Ipse enim pro nobis maledictum factus est, et pro nobis despici voluit.3 Item, secundum Leonem Papam, per duos latrones, quorum alter salvatur, alter damnatur, figuratum est futurum Christi judicium, quo alii, utpote reprobi, stabunt ad lævam, electi ad dexteram.4 Quod vero ait Matthæus quod latrones improperabant Christo, quum alius Evangelista dicat quod unus latronum improperaverit ei, secundum Augustinum, positus est numerus pluralis pro singulari; sed secundum Hieronymum, primo uterque blasphemavit, sed unus eorum visis miraculis credidit atque pœnituit.

  7. Porro unio duarum naturarum in Christo in unitate personæ effecta est, salvis proprietatibus utriusque naturæ. Divina autem natura impassibilis est et incommutabilis. Quamvis ergo passio Christi Deo possit attribui; non tamen divinitati, nec Christo ratione divinæ naturæ, sed solum propter naturam assumptam.

Footnotes

  1. Joann. XVIII, 28. ↩

  2. Lev. xvi, 27. ↩

  3. Galat. iii, 13. ↩

  4. Matth. xxvii, 44. ↩

Chapter 592 of 761