Articulus 70
An Christus in aliena effigie apparere debuerit. 2. An per argumenta probare debuerit suam resurrectionem. 3. De sufficientia argumentorum illorum.
RESURRECTIO insuper Christi ita debuit manifestari hominibus, sicut revelantur divina, videlicet secundum capacitatem seu dispositionem ac modum illorum quibus revelabatur. Unde habentibus mentem bene dispositam revelantur divina secundum apertam veritatem; aliis vero cum quadam imperfectione, et ergo ipsi percipiunt eam cum quodam errore. Et ideo Christus post resurrectionem quibusdam apparuit in propria effigie; aliis qui jam hæsitabant et nutabant in fide, in effigie aliena: in qua tamen fallacia vel falsitas nulla fuit, quia per alienam effigiem introducti sunt ad veram Christi notitiam. Dicit autem Augustinus in epistola ad Hieronymum, quod si vel unum mendacium in sacra Scriptura recipiatur, infirmabitur tota Scripturæ auctoritas. Quod
Luc. xxiv, vero de Christo habetur, Finxit se longius ire, falsitatem nullam continuit. Non enim quælibet fictio est mendacium, secundum Augustinum, sed illa quæ ad nihil significandum assumitur.
Denique argumentum uno modo vocatur ratio rei dubiæ faciens fidem. Sicque Christus resurrectionem suam non probavit argumentis, quoniam tale argumentum procedit ex aliquibus per se notis. Secundo, argumentum vocatur quodcumque sensibile signum inductum ad veritatis declarationem. Et ita Christus per varia argumenta discipulis se veraciter resurrexisse ostendit. Meritum autem fidei inde procedit, quod homo ex divino præcepto credit quæ non videt. Et ergo illa ratio fidei meritum tollit, quæ facit per scientiam videri id quod credendum proponitur: qualis est ratio demonstrativa.
Præterea Christus suam resurrectionem manifestavit testimonio et argumento: testimonio quidem, tam angelorum quam Scripturæ; argumento quoque, ostendens se habere corpus verum ac solidum, puta palpabile; item, quod esset corpus humanum et idem numero, ostendendo propriam suam effigiem et cicatrices. Rursus, ex parte animæ corpori reunitæ idem ostenditur: primo, per opera animæ vegetativæ, comedendo atque bibendo; per opera quoque animæ sensitivæ, ad interrogata respondendo, et se ipsum ostendendo (in quo probavit se audire ac videre); item, per opera animæ intellectivæ, disserendo de Scripturis, et sensum eis aperiens. Divinam vero naturam suam ostendit in miraculis, captura piscium, ascensu in cœlum, atque similibus.
Chapter 605 of 761