Articulus 72
An conveniens fuerit Christum ascendere. 2. Secundum quam naturam ascenderit. 3. An propria virtute ascenderit. 4. An ascenderit super omnes cœlos corporeos. 5. An super spirituales creaturas. 6. De effectu hujus ascensionis.
PRÆTEREA locus proportionandus est locato. Quoniam ergo corpus Christi ad vitam immortalem et gloriosam surrexit, non competebat ei locus mansionis in terra, quæ est generationis corruptionisque locus; sed in cœlo, quod est corpus incorruptibile atque perpetuum. Et ideo congruum fuit Christum cœlos ascendere; tum propter fidem augendam, propter spem roborandam, propter caritatem accendendam ad appetendum divina. Et sicut per quadraginta horas mortuus jacuit, sic per totidem dies in terris post resurrectionem moratus est.
At vero ascensio ista convenit Christo secundum divinam naturam, quantum ad causam ascensionis. Humana namque natura virtute divinæ naturæ ascendit. Sed quantum ad conditionem ascendentis, sic ipsa ascensio competit Christo ratione naturæ humanæ. Divinitas enim immobilis est atque immensa; nihil ergo est ea sublimius, quo ascendere valeat.
Insuper, in Christo est duplex natura. Quod autem ascendit propria virtute, ex parte divinæ naturæ non est ambiguum. Virtus vero naturæ humanæ in Christo est duplex, videlicet: naturalis, quæ consequitur essentialia principia naturæ humanæ: et per hanc Christus nequaquam ascendit. Alia autem naturæ humanæ virtus in Christo est virtus gloriæ: quæ est ex redundantia beatitudinis animæ participative in corpore, ita quod corpus in omnibus subjectum est animæ et voluntati ejus ad omnem motum, ut ubi anima esse voluerit, ibi protinus sit corpus. Et ergo secundum hanc virtutem potest Christus dici ascendisse in cœlum.
Porro, quo corpora divinam bonitatem magis participant, eo superior ea locus decet. Participatio autem gloriæ omnem naturalem perfectionem excedit. Unde corpora glorificata super cœlos locanda sunt. Quum igitur Christus excellentissime glorificatus sit, decuit ut super omnes cœlos ascenderet dignitate ac loco.1 Dicitur tamen sedes Dei esse in cœlo, non quasi in continente, quasi sit aliqua pars cœli superior corpore Christi; sed quasi in contento, eo quod ipse eos sub se habeat atque contineat. Ascendit autem Christus sine divisione cœlorum, quia divina virtute in corpore glorioso penetratio fit dimensionum.
Adhuc autem, quamvis natura humana secundum naturam inferior sit natura angelica; tamen Christus propter unionem cum Verbo, omni spirituali creatura præstantior est. Et ergo super eam ascendisse refertur secundum dignitatem. Angeli autem non sunt in loco circumscriptive, ut corpus Christi in cœlo sub propria dimensione.
Quemadmodum autem resurrectio Christi causa est nostræ resurrectionis; ita ascensio ejus est causa nostræ ascensionis atque salutis: tum quia per ejus ascensionem fides in nobis roboratur, caritas ad cœlestia incalescit, spes quoque suspirat; tum quia Christus ascendit, ut nobis locum pararet, Patremque cœlestem pro nobis interpellaret, atque ex cœlo velut ex propria sede cœlestia nobis dona transmitteret.
Footnotes
-
Ps. x, 5. ↩
Chapter 607 of 761