Articulus 69
Quibus Christus post resurrectionem apparere debuerit. 2. An discipulis videntibus eum resurgere decuerit. 3. Cur cum discipulis post resurrectionem conversatus sit.
LEX denique divinitus instituta hoc exigit, ut ea quæ naturalem cognitionem transcendunt, non immediate omnibus revelentur;1 sed primo quibusdam superioribus, et per illos aliis. Resurrectio autem Christi, quia ad futuram beatitudinem ordinatur, naturalem atque communem notitiam superat. Ideoque resurrectio Christi omnibus manifestari non debuit, sed quibusdam electis, testibus scilicet præordinatis a Deo, atque per illorum prædicationem aliis revelari.2
Propter eamdem quoque rationem non decuit, ut aliquis discipulorum Christum videret resurgere. Resurrexit enim ad vitam immortalem ac deiformem. Sed Dionysio teste, ea quæ supra hominem sunt, hominibus per angelos ex divinæ sapientiæ ordinatione panduntur. Et ergo angeli qui Christi resurrectionem conspexerunt, eam discipulis revelaverunt: primoque feminis, quatenus sicut femina viro mortis introitum intulit, sic a femina vitæ ostium, id est Christus resurgens, nuntiaretur viris. Ascensionem tamen Christi discipuli viderunt, quia ascensio quantum ad terminum a quo, non excedit naturalem notitiam, sed quoad terminum ad quem. Et ergo discipuli adspexerunt qualiter elevabatur a terra, non autem qualiter recipiebatur in cœlo. Sed resurrectio quantum ad utrumque terminum naturalem excessit notitiam. Quantum enim ad terminum a quo, anima rediit de inferno et corpus exivit de clauso sepulcro; terminus vero ad quem, erat vita gloriosa. Et ergo resurrectionem nullo modo viderunt.
Porro post resurrectionem Christi duo erant manifestanda discipulis, scilicet: veritas resurrectionis: et hæc satis ostensa est eis per hoc quod Christus frequenter apparuit; et gloria resurgentis: quæ et ipsa requirebat ut Christus non continue sed sæpe conversaretur ac esset cum suis, ne omnino putaretur ad talem vitam resurrexisse, qualem ante habebat quum esset cum eis, non solum per præsentiam corporalem, sed etiam per carnis mortalitatem. Et ideo Christus per illos dies quadraginta non semper erat cum discipulis. Verum, ubi interim corporaliter fuit, nescitur, quum Scriptura illud non asserat, atque in omni loco ac tempore sit dominatio ejus.
Footnotes
Chapter 604 of 761