Skip to the text

Articulus 68

  1. Utrum Christus post resurrectionem habuerit corpus verum. 2. An gloriosum. 3. An integrum. 4. De cicatricibus corporis sui.

  2. SICUT Damascenus testatur, illius est resurgere, quod cecidit. Sicut ergo Christus ante passionem verum corpus habebat; ita oportet quod cum vero corpore resurrexit, si vere resurrexisse credatur. Quod autem corpus ejus januis clausis ad discipulos introivit, divina virtute fuit.1 Sciendum quoque, quod corpora Beatorum erunt spiritualia, id est spiritui per omnia subdita, ejusque voluntati in cunctis subjecta. Et ergo in potestate habentis corpus gloriosum est, ut se permittat videri, vel quod non videatur. Sic ergo Christus post resurrectionem, ratione corporis gloriosi, quando voluit, videbatur; et quando voluit, non videbatur, videlicet quia corpus ejus non immutavit visum alterius, quamvis præsentis: quod tamen habebat, non solum ex conditione corporis gloriosi, sed propter deitatem unitam, cujus virtute conferri potest corpori non glorioso, ut videatur et non videatur, secundum voluntatem propriæ animæ: sicut de B. Bartholomæo habetur. Unde Christus ex oculis discipulorum evanuit: non quod corrumperetur vel resolveretur in aliqua invisibilia; sed quoniam propria voluntate desiit ab eis videri, vel eo præsente, vel propter dotem agilitatis se abscondente. Rursus, Christus post resurrectionem non mutavit proprii vultus effigiem, quantum ad lineamenta naturalis figuræ. Accepit autem in resurrectione gloriæ claritatem. Non tamen discipulis in forma gloriosa apparuit; sed in ejus potestate fuit, ut ex suo adspectu formaretur in visu intuentium quæcumque forma ei placuerat.

  3. At vero Christus in corpore glorioso surrexit. Nam resurrectio ejus est nostræ futuræ resurrectionis (in qua corpora gloriosa habebimus) exemplar et causa. Secundo, quoniam per suam passionem meruit corporis glorificationem. Tertio, quia quod corpus Christi ante passionem gloriosum non fuit, anima ejus beata atque gloriosa exsistente, ex divina dispensatione fuit, quatenus impleretur nostræ redemptionis mysterium. Illo ergo completo per mortem, confestim gloria animæ Christi redundavit in corpus sibi denuo copulatum: et ergo gloriosum mox fuit in ipsa resurrectione. — Advertendum autem, quod dicitur corpus esse palpabile, non solum ratione resistentiæ, sed ratione spissitudinis suæ. Ad rarum vero et spissum sequuntur grave et leve, calidum, frigidum, atque alia contraria, quæ ad corruptionem disponunt. Idcirco, ut ait Gregorius, necesse est corrumpi, naturaliter loquendo, quod tactu humano est palpabile. Si vero sit corpus tactui quidem resistens, sed prædictas qualitates, quæ sunt tactus objectum, non habens, ut est corpus cœleste, illud non potest dici palpabile. Sed corpus Christi post resurrectionem ex elementis constabat, prædictasque qualitates habebat: et ideo naturaliter palpabile fuit. Quod autem incorruptibile fuit, ex beatitudine animæ redundavit: quoniam secundum Augustinum in epistola ad Dioscorum, tam potenti natura fecit Deus animam, ut ex ejus plenissima fruitione seu beatitudine redundet in corpus plenitudo sanitatis, id est incorruptionis vigor.

  4. Adhuc autem, Christus in corpore integro, id est, cuncta habente quæ ad naturalem hominis consistentiam veritatemque pertinent, resurrexit. Et ergo post resurrectionem carnem et ossa ac sanguinem habuit, sicut et ante. Cujus oppositum ponit Eutyches Constantinopolitanæ urbis episcopus, asserens corpora Beatorum vento ac aere subtiliora futura. Quod vero dicitur, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, non de carnis sanguinisque natura, sed corruptione et culpa accipi par est.2 Unde totus sanguis qui de Christi corpore fluxit, in eo resurrexit: similiter omnes particulæ corporis ejus. Sanguis autem qui in quibusdam ecclesiis pro reliquiis conservatur, non emanavit de corpore Christi, sed de quadam imagine ejus percussa.

  5. Præterea Christus in suo corpore cicatrices retinere manereque voluit: primo, in signum sui triumphi; secundo, ad confirmationem discipulorum ac fidei; tertio, ut Deo Patri pro nobis eas ostendat; quarto, ut omnes electi semper in patria videant quam misericorditer atque amorose redempti sint; quinto, ut eas in die judicii ingratis ac perfidis ad eorum confusionem et ad suam commendandam justitiam repræsentet, secundum Ambrosium in libro de Symbolo. Hæ ergo cicatrices perfectioni et integritati corporis Christi non derogant, sed corpus ejus ornant atque perficiunt; et in æternum in Christo manebunt, secundum Gregorium.

Footnotes

  1. Joann. x 26. ↩

  2. I Cor. xv, 50. ↩

Chapter 603 of 761