Articulus 51
Utrum conveniens fuerit Christum tentari. 2. De loco quo tentatus est. 3. De tempore hujus tentationis. 4. De modo tentationum et de ordine earum.
PROINDE tentari Christus volebat, ut nobis contra tentationes opem impenderet;1 item, ut nemo se a tentatore tutum existimaret; et item, ut nobis formam vincendi ostenderet, atque de sua misericordia fiduciam condonaret. Diabolus ergo Christum tentavit, quia eum esse Dei Filium, non certitudinaliter propter carnis infirmitatem, sed conjecturaliter propter miracula, recognovit, secundum Augustinum nono de Civitate Dei.
At vero, tunc diabolus hominem audentius accedit, dum solus est, quoniam Ecclesiastæ quarto habetur:2 Si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei. Quoniam itaque Christus tentari volebat, in desertum exivit, quasi ad locum certaminis, ut ibi tentaretur a diabolo.
Insuper, post quadragesimale jejunium Christus tentari dignatus est: ut instrueret nos quia per sacrum jejunium armari oportet contra inimici insidias. Secundo, ut ostenderet quod jejunantes diabolus tentat: sicut et eos qui aliis bonis intendunt. Tertio, quia esuries Christi fuit occasio dæmoni ad tentandum. Videns namque Christum pati carnis infirma, suspicatus est non esse Filium Dei. Esuries vero Christi, secundum Hilarium, non fuit ex subreptione inediæ, sed quoniam Verbum naturam assumptam sibi ipsi reliquit secundum dispensationem voluntatis divinæ.
Porro diabolus de his unumquemque primo tentat, ad quæ videt ejus affectum magis inclinatum. Et ergo sanctis ac perfectis hominibus non statim proponit magna peccata, sed minima, quæ, secundum
Gregorium, sub specie virtutum se ingerunt, sicque ad graviora paulatim conatur inducere : quemadmodum in primi hominis tentatione videmus. Primo namque sollicitavit animum Evæ de ligni vetiti esu, quum dixit, Cur præcepit vobis Deus ne comederetis de omni ligno paradisi ? Secundo de inani gloria, quum subdit, Aperientur oculi vestri.3 Tertio autem, tentationem protendit ad extremam superbiam, dicens, Eritis sicut dii. Et hunc ordinem in Christi tentatione servat : nam primo, de gula tentavit; secundo, de inani gloria; tertio, de magna superbia, dum omnia ei regna mundi promisit. Statuit autem diabolus Christum super pinnaculum templi, sed ignorante diabolo Christus se invisibilem fecit, secundum Chrysostomum.
Footnotes
Chapter 586 of 761