Articulus 48
De baptismo Joannis. 2. Quod fuerit a Deo. 3. An contulerit gratiam. 4. An alii præter Christum ab ipso deberent baptizari. 5. De cessatione hujus baptismi. 6. Utrum baptizati baptismo Joannis rebaptizandi essent Baptismate Christi.
DECUIT vero Joannem baptizare :1 Primo, ut Christus baptismum ejus suscipiens, aquis vim abluendi peccata tribueret. Secundo, ut Joannes Christum hominibus ad se venientibus annuntiaret, quemadmodum ipse dicit : Ut manifestaretur in Israel, propterea veni ego in aqua baptizans.2 Tertio, ut homines ad Christi Baptismum assuefaceret. Quarto, ut pœnitentiæ baptismum prædicans, homines Christi Baptismo dignos efficeret.
Præterea iste baptismus Joannis fuit a Deo, quantum ad ritum baptizandi : nam familiari Spiritus Sancti instinctu Joannes hoc fecit. Sed ipse effectus baptismi erat a Deo per Joannem. Nihil enim ibi fiebat quod homo facere nequeat : nam solum corpus lavabatur. Et ergo vocabatur baptismus Joannis, non Dei. Non est autem datum Joanni facere aliquod signum, ne homines sibi principaliter tanquam Christo attenderent, et non solum ut præcursori.
Insuper, tota prædicatio et vita Joan-
Lev. XII, 2 t seq.3
Exod. XIII,4
Matth. V,5
Galat. IV, nis erat dispositio ad Christum.6 Christus vero est gratiæ dator: nam gratia et veritas per Jesum Christum facta est, ut dicitur Joannis primo.7 Baptismus ergo Joannis non præstitit gratiam, sed præparabat ad eam, quemadmodum ipse ait Matthæi tertio: Ego vos baptizo in aqua, ille vos baptizabit in Spiritu Sancto. Quod enim Christus sponsus perfecit, hoc ejus paranymphus Joannes incepit.
Elucescit autem ex his, quod non solum Christus, sed etiam alii baptizandi erant baptismo Joannis. Cujus aliam causam inducit Augustinus. Nam si solus Christus baptismum Joannis suscepisset, aliqui æstimassent baptismum Joannis digniorem fuisse Baptismate Christi.
Amplius, baptismus Joannis non statim cessavit Christo baptizato, sed postea, scilicet Joanne incarcerato: non enim statim cessavit, quia baptizando, plures ad Christum transmisit, eumque evidentius manifestavit.
Adhuc autem, secundum Magistrum distinctione 2 quarti Sententiarum, baptizati a Joanne qui ignorabant Spiritum Sanctum esse, et ponebant spem in Joannis baptismate, rebaptizandi erant Christi Baptismo. Sed illi qui spem in Joannis baptismate non ponebant, et Patrem ac Filium Sanctumque Spiritum esse credebant, rebaptizandi non erant; sed per impositionem manuum Apostolorum, Spiritum Sanctum receperunt. — Hæc autem positio pro prima sui parte vera est, ut multæ auctoritates ostendunt. Quantum autem ad secundam partem suam, penitus irrationabilis est. Nam baptismus Joannis, neque gratiam contulit, neque characterem impressit. Et ergo fides vel spes in Christum hunc defectum supplere non valuit. Item, dum illud in sacramento omittitur quod de necessitate est sacramenti, oportet non solum omissa suppleri, sed sacramentum renovari. Sed de necessitate sacramenti est, ut fiat non solum in aqua, sicut fiebat Joannis baptismus, sed etiam in Spiritu Sancto, juxta illud Joannis tertio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum cœlorum. In illis igitur a Joanne baptizatis, quod deerat Spiritus Sancti, non fuit tantum per manuum impositionem supplendum, sed per Baptismi Christi acceptionem. Qui autem ab Apostolis, imo vel a Juda proditore baptizati erant, non rebaptizabantur: illi enim baptizabantur in virtute Christi. Unde baptizati a Philippo diacono, qui Christi Baptismum donavit, rebaptizati non sunt; sed receperunt manuum impositionem per Apostolos, sicut a sacerdotibus baptizati confirmantur per episcopos. — Apostoli autem, secundum Augustinum ad Seleucianum, baptizati erant, vel baptismo Joannis (nam quidam eorum erant ejus discipuli), vel, quod credibilius est, a Domino Jesu Christo:8 qui etiam pedes eorum lavare non sprevit.9 Joannes quoque Baptista a Christo, secundum aliquos, fuit baptizatus; et secundum Hieronymum, certum est quod ad minus in Spiritu Sancto baptizatus ab eo sit.
Footnotes
Chapter 583 of 761