Skip to the text

Articulus 50

  1. Utrum Christus debuerit ducere vitam solitariam. 2. An austeram. 3. An abjectam. 4. An secundum veterem legem.

  2. BENE autem congruit Christo ut inter homines conversaretur.1 Venit enim prædicare hominibus, et peccatores instruere atque sanare. Unde Joannis octavodecimo ait: Ego in hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati.2 Hæc autem convenientius fiunt per conversationem communem et mutuam, quam solitariam. Et quamvis Christus solitarie conversando omnes attrahere potuit, dedit tamen nobis exemplum, ut quandoque requiramus pereuntes.

  3. Denique, quoniam Christus inter homines conversari familiariter voluit, austeram vitam in parsimonia et abstinentia non elegit, sicut Joannes; sed in cibo et potu communiter habuit se sicut et alii. Non enim in ipsa abstinentia consistit perfectio essentialiter, sed instrumentaliter, et secundum dispositionem: qua Christus non eguit, qui peccare non potuit; sed communiter se habendo in cibo, aliis fiduciam veniendi ad se præstitit.

  4. Insuper, Christus pauperem vitam elegit, quoniam prædicatorem verbi divini decet terrena despicere; secundo, ne si divitias haberet, ejus prædicatio cupiditati adscriberetur; tertio, ut ejus inopia ditaremur; quarto, ut quanto in paupertate erat abjectior, tanto in ejus operibus cognosceretur evidentius operata divinitas.

  5. Præterea Christus secundum legem in omnibus est conversatus. Nam circumcisus est. Circumcisio autem protestatio est legis implendæ, juxta illud Apostoli ad Galatas quinto:3 Testificor omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. Christus igitur secundum legis præcepta vivere voluit: primo, ut legem approbaret; secundo, ut eam observando in se ipso terminaret; tertio, ut Judæis calumniandi occasionem auferret; quarto, ut nos a legis jugo ac servitute redimeret.

Footnotes

  1. Quæstio 40. ↩

  2. Joann. XVIII, 37. ↩

  3. Galat. v, 3. ↩

Chapter 585 of 761