Skip to the text

Articulus 55

  1. De transfiguratione Christi. 2. An claritas illa fuerit claritas gloriosa. 3. De testibus transfigurationis. 4. De testimonio Patris.

  2. VOLUIT autem Christus coram discipulis transfigurari, ut ostenderet mercedem exspectandam in patria, dandam pro tribulationibus vitæ præsentis :1 quatenus per hoc animarentur et certificarentur in laboribus ac passionibus.

  3. Porro dotes corporis gloriosi ex beatitudine animæ derivantur. Claritas autem Christi in transfiguratione ex ejus divinitate felicitateque animæ originata fuit : et ergo claritas secundum essentiam fuit claritas gloriosa, non autem secundum modum essendi. Claritas namque gloriosa, sicut et aliæ dotes corporis gloriosi, sunt qualitates manentes et fixæ. Hæc vero talis non fuit, sed statim disparuit. Ideoque dicendum non est, sicut Hugo de S. Victore asseruit, quod Christus dotes corporis in hac vita assumpsit, videlicet : claritatis, in transfiguratione ; agilitatis, ambulando super mare ; subtilitatis, egrediendo de Matre, virgine permanente ; impassibilitatis, in corpore quod sub speciebus sacramentalibus dedit Apostolis. Claritas igitur ista non erat dos, sed similis doti, quæ miraculose assumebatur a Christo. Quemadmodum autem claritas illa corporis Christi significavit claritatem quam nunc habet in patria : sic claritas vestium ejus designat claritatem Sanctorum ; et nubes lucida figuravit Spiritus Sancti gloriam, vel virtutem paternam, qua Sancti protegentur in gloria, secundum Origenem.

  4. Denique, quoniam Christus ad gloriam adducit tam Sanctos qui fuerunt ante se, quam eos qui post se fuerunt : idcirco testium transfigurationis ejus quidam eum præcesserunt, videlicet Moyses et Elias ; quidam post eum secuti sunt, scilicet Apostoli qui secum aderant, Petrus, Joannes et Jacobus. Non est autem opinandum quod Moyses resurrexit ; sed in corpore aliquo assumpto apparuit, quomodo angeli apparere consueverunt.

  5. Insuper, in transfiguratione atque baptismo Christi vox Patris audita est, Hic est Filius meus dilectus, ad ostendendum quod Christus sit Filius naturalis.2 Cujus filiationis quamdam similitudinem sortiuntur fideles per gratiam quæ in Baptismo datur, atque per lumen gloriæ, quæ in Christi transfiguratione significabatur. Unde et Spiritus Sanctus in nube lucida in transfiguratione apparuit, quia in gloria futura omnes Sancti fulgebunt ut sol.3

Footnotes

  1. Quæstio 45. ↩

  2. Matth. iii, 17; xvii, 5. ↩

  3. Matth. xiii, 43. ↩

Chapter 590 of 761