Articulus 46
An Christi nativitas debuerit manifestari omnibus, vel solum aliquibus. 2. Quibus manifestari debuerit. 3. Quomodo seu per quos. 4. De ordine quoque hujus manifestationis. 5. De stella. 6. De veneratione Magorum.
CHRISTUS autem ideo venit, ut sua passione mundum redimeret. Non ergo ejus nativitas omnibus manifestanda fuit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent, secundum Apostolum. Item, si omnibus patuisset, meritum fidei diminutum fuisset: fides enim ex auditu est, atque de his quæ non apparent.
Denique hoc Deo solitum est, ut incerta et abdita suæ sapientiæ non statim omnibus, sed primo quibusdam revelet, et per illos eadem aliis quoque denuntiet. Christi ergo nativitas aliquibus manifestari debuerat, scilicet testibus præordinatis a Deo. Quoniam vero Christi nativitas omnium salus fuit, idcirco omnium conditioni hominum manifestata fuit, videlicet: pastoribus, qui erant Judæi; Magis, qui erant gentiles; Simeoni et Annæ. Est autem credibile, quod non solum pastoribus et Magis indicia nativitatis Christi apparuerint, sed etiam aliis, et alibi. Nam Romæ fluxit oleum, et in Hispania apparuerunt tres soles paulatim in unum coeuntes.
Insuper, non decebat ut Christus per se ipsum suam nativitatem manifestaret: hoc enim magis impedivisset fidem veræ humanitatis ejus, quam confirmasset.1 Debuit ergo fratribus per omnia assimilari, demptis defectu et vitio. Alia autem creata ejus nativitatem manifestando, ipsum esse Deum comprobarunt. — Porro, unusquisque illuminatur prout capax exsistit. Quum ergo Simeon et Anna illa filia Phanuel justi fuerint, igitur per interiorem Spiritus Sancti instinctum de Christo edocti sunt. Pastores vero, tanquam sensibilibus rebus occupati ac dediti, per angelos in sensibili forma apparentes instructi sunt. Sed Magis stella apparuit, quoniam magi et sapientes atque astrologi significationem stellarum potissime observabant. Item, pastoribus, tanquam fidelibus ac ratione utentibus, apparere debuit animal rationale, id est angelus; Magis vero, tanquam paganis, stella, id est res non vivens et muta. Refert vero Chrysostomus in apocryphis legi scripturis, quod gens quædam in extremis partibus orientis juxta Oceanum, scripturam habebat ex nomine Seth, de hac stella et offerendis muneribus. Hæc ergo gens diligenter observabat hujus stellæ exortum, positis duodecim exploratoribus in quodam monte, in quo postmodum stella apparuit, habens in se formam pueruli, crucem in humeris bajulantis. Alii asserunt, quod Magi isti secuti sunt prophetam Balaam, qui dixit:2 Orietur stella ex Jacob. Sed secundum Augustinum, angelica admonitio facta est Magis.
Præterea rationabili ordine manifestata est Christi nativitas. Ipso enim die quo facta est, pastoribus per angelos patuit.3 Secundo, apparuit Magis tertiodecimo die, eodem anno. Si enim venissent Magi anno secundo vel tertio, non invenissent Jesum in Bethlehem, quia ut Lucæ secundo habetur: Postquam perfecerunt omnia secundum legem Moysis, Maria et Joseph, offerendo Jesum in templum, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.4 Tertio autem, manifestata est justis in templo quadragesimo die. Cujus ratio est: nam per pastores signantur Apostoli, per Magos pagani, per justos Judæi in fine mundi convertendi. Apostoli autem primo de Christo edocti sunt, deinde gentiles per eos, tertio erudientur Judæi in fine mundi. Chrysostomus demum super Matthæum, et Augustinus in sermone de Epiphania Domini, dicunt stellam Magis apparuisse per duos annos ante Christi nativitatem. Alii autem dicunt, quod ipso die nativitatis eis apparuit.
Porro stella quæ Magis apparuit, non erat stella cœlestis: movebatur enim a septentrione in meridiem; quandoque etiam stabat; sed et in die apparuit, et interdum occultata fuit. Aliqui autem dicunt, quod Spiritus Sanctus apparuit in specie stellæ, sicut in forma columbæ in Christi baptismate.5 Nonnulli quoque affirmant, quod angelus qui pastoribus visus est, in specie stellæ Magis apparuit. Sed probabilius dicitur, quod erat stella de novo creata in aere, motum habens secundum Dei imperium.6 Quod vero Magi dixerunt, Vidimus stellam ejus in oriente, non est intelligendum quod ipsis in oriente exsistentibus stella exstitit in Judæa. Dicitur enim Matthæi secundo, quod stella quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat Puer. Stella ergo in oriente fuit, et illic primo apparuit.7
At vero Magi isti fidem gentium figurabant. Et ideo a Spiritu Sancto inducti sunt ad Christum inquirendum. Non enim qualemcumque regem, sed cœlestem atque salvantem quærebant. Unde dixerunt: Venimus adorare eum.8 Offerebant quoque munera Puero: aurum, ut regi;9 thus, ut Deo; myrrham, tanquam mortali.
Footnotes
Chapter 581 of 761