Articulus 58
An Christus a se ipso vel ab aliis occisus sit. 2. Cur passioni se tradiderit. 3. An Pater tradiderit eum ad patiendum.
CAUSA dicitur præterea dupliciter: primo, quia directe aliquid agit; secundo, quia non impedit effectum quem impedire potest. Primo modo, Christus occisus est ab aliis; secundo modo, a se ipso. Potuit namque interfectores suos reprimere, tam a malo affectu, quam ab iniquo effectu; item, quoniam potuit naturam suam corporalem servare illæsam ab omni nocumento inflicto. Sic enim dominabatur anima ejus corpori suo propter unionem cum Verbo, et ideo dixit:1 Nemo tollit animam meam a me, scilicet me invito. Unde ut Christus ostenderet se sponte pati, nec animam suam propter violentiam a corpore rapi, conservavit naturam corporalem suam in omni suo vigore per totum tempus passionis, ita ut cum magna voce clamans obiret.2 Non enim obiit nisi dum sponte permisit corpus sua virtute destitui. Et igitur citius obiit quam moris est aliis crucifixis. Et Centurio videns quod sic clamans exspirasset, dixit:3 Vere Filius Dei erat iste.
Insuper, Christus ex obedientia Patris mortuus est: quatenus sicut per unius inobedientiam omnes perieramus, sic per Christi obedientiam omnes repararemur.4 Secundo, quia per obedientiam fit reconciliatio: cunctis enim sacrificiis ipsa præfertur. Tertio, quia per obedientiam pervenitur ad honorem ac palmam.
At vero Pater dicitur Christum Filium suum dilectum morti tradidisse: Primo, quia ab æterno ordinavit per ejus passionem redimere sæculum, juxta illud Isaiæ quinquagesimo tertio: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum, et voluit conterere eum.5 Secundo, quoniam inspiravit Christo voluntatem patienti pro nobis, dando ei tantam caritatem Dei ac proximi. Tertio, quoniam passionem Filii sui non impedivit. Sic ergo Deus voluit Christum pati per modum præcepti, cui Filius promptissime obedivit.
Footnotes
Chapter 593 of 761