Articulus 73
1. Quod Christus sedeat ad dexteram Patris. 2. Secundum quam naturam hoc ei conveniat. 3. An id sit proprium Christo.
SESSIO autem duo importare potest, videlicet quietem, ac judiciariam potestatem.12 Et utroque modo Christus ad dexteram Dei Patris sedet: nam in æternum apud Patrem manet, atque ab eo judiciariam potestatem suscepit, et ei conregnat. Et ergo, secundum Augustinum, sedere accipitur hic pro habitare, quemadmodum dicimus: Ille sedit in tali regione per tres annos. Dextera vero Patris intelligitur beatitudo ipsius. Vel secundum Damascenum, Christus sedet ad dexteram Patris, id est, honorem et gloriam divinitatis habet sicut et Pater, velut Patri æqualis. Itaque per dexteram tria possunt intelligi, scilicet honor et gloria divinitatis, beatitudo Patris, judiciariaque potestas. Sedere autem ad dexteram Patris, est ei conregnare, et ista ab eo habere.
Ex quo patet, quod sedere ad dexteram Patris competat Filio secundum quod Deus: quidquid enim est Filius a Patre recepit. Imo, hoc modo Spiritus Sanctus dici potest sedere ad dexteram Patris vel Filii: quamvis hæc sessio approprietur
Filio, quia secundum Augustinum, in Patre est unitas, in Filio æqualitas, in Spiritu Sancto unitatis æqualitatisque connexio. — Denique, quum dicitur Christus sedere ad dexteram Patris, hæc præpositio, ad, quemdam accessum designat, in quo intelligitur convenientia cum aliqua distinctione. Si ergo intelligatur convenientia in natura et distinctio in persona; sic Christus secundum quod Deus, sedet ad dexteram Patris: est enim utriusque una natura, sed distincta persona. Secundo, intelligi potest prædictus accessus secundum gratiam unionis. Et ita in Christo accipitur unitas in persona et distinctio in natura. Sic vero Christus ut homo, est Filius Dei naturalis, non adoptivus, et per consequens ad Patris dexteram sedens. Tertio, secundum gratiam habitualem, quæ major fuit in Christo quam in omnibus creaturis: omnium enim constitutus est rex et judex. Sic igitur Christus secundum quod homo, sedet ad dexteram Patris, id est in potioribus bonis ipsius, plus de beatitudine et perfectione ejus recipiens. — Si autem designetur unitas suppositi, sic etiam Christus secundum quod homo, sedet ad dexteram Patris secundum æqualitatem honoris, in quantum eodem honore veneramur Filium Dei cum natura assumpta, secundum intellectum præhabitum.
- Elucescit autem ex his, quod sedere ad dexteram Patris utroque modo sit proprium Christo. Ipse enim solus Patri æqualis est et præ omnibus potiora ejus bona participans. Nulli ergo angelorum vel hominum competit sessio hæc, nisi Christo.
Ratio namque judicii est lex sapientiæ vel veritatis, secundum quam judicare oportet. Quum ergo Filius sit sapientia genita Patris, et veritas Patrem perfecte repræsentans, idcirco potestas judiciaria ei proprie competit. Nam secundum Augustinum libro de Vera religione, hæc est incommutabilis illa veritas, quæ lex omnium artium recte dicitur, et ars omnipotentis artificis. Judiciaria ergo potestas Filio appropriatur: quamvis toti superbeatissimæ Trinitati communis sit.
Quamvis autem judiciaria potestas conveniat Filio secundum quod Deus auctoritative; tamen competit ei ut homo, quoad exsecutionem actus: non in quantum homo dumtaxat, sed in quantum est caput omnium hominum, cujus pedibus omnia Deus subjecit. Et hoc est: Primo, propter affinitatem Christi ad homines. Decet enim ut Deus per Christum tanquam sibi viciniorem nobisque conjunctum ut caput, alios judicet. Secundo, quoniam decet ut homines judicem suum in finali judicio videant.
Præterea non est inconveniens aliquid alicui ex diversis causis competere: sicut gloria corporis convenit Christo, non solum ex redundantia animæ unioneque Verbi, sed et propter meritum passionis, ut dictum est. Conformiter, licet judiciaria potestas Christo conveniat, et propter divinam personam, et propter capitis dignitatem ac gratiam habitualem; nihilo minus meruit eam secundum quamdam decentiam. Nam decet ut qui propter justitiam injuste judicatus est, judex sit aliorum.
Footnotes
Chapter 608 of 761