Articulus 63
Quod conveniens fuerit Christum mori.
An per mortem fuerit soluta in eo unio divinitatis et carnis.
An unio quoque divinitatis et animæ.
An Christus in triduo mortis fuerit homo.
An corpus ejus fuerit idem numero vivum ac mortuum.
Utrum mors Christi operata sit aliquid ad nostram salutem.1
AMPLIUS autem, Christus mortuus est: primo, ut sua nos morte satisfaciendo a debita morte redimeret (qui enim pro alio satisfacit, si pœnam alteri debitam ipse subit, plenissime satisfacit); secundo, ut veritatem naturæ humanæ ostenderet in se; tertio, ut nos a mortis formidine liberaret; quarto, ut daret nobis exemplum spiritualiter moriendi mundo ac vitiis.
Adhuc, quæ ex gratia conferuntur, sine culpa non auferuntur. Gratia autem unionis in Christo major fuit gratia adoptionis in aliis. Quum ergo unio quæ est per gratiam adoptionis, nulli sine peccati demerito auferatur: patet quod in Christo, qui omnis peccati est expers, non sit ablata per mortem unio divinitatis et carnis, quæ est unio secundum personam. Sed, anima a corpore separata, permansit caro Verbo secundum hypostasim seu divinitati unita, secundum Damascenum tertio libro.
Propter eamdem vero rationem, anima Christi divinitati unita remansit in triduo mortis. Quod autem Christus dixit Joannis decimo, Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum2 sumo eam, secundum Augustinum, dixit ratione carnis, quæ in virtute Verbi cui fuit unita, animam suam posuit per separationem in morte. Divinitas enim non posuit animam, sed semper ei mansit conjuncta. Anima quoque Christi non posuit se ipsam, quia separata a se ipsa non fuit.
Præterea, remoto superiori, removetur inferius. Quum ergo Christi corpus in triduo mortis non fuerit animatum vel vivum, non fuit Christus tunc homo. Item, de ratione mortis est, quod auferat esse substantiale: et ergo Christus vere mortuus, non permansit homo. Et hujus oppositum dicere, error est contra fidem. Quidam vero verba erroris dixerunt sine sensu contrario fidei, ut Hugo de S. Victore, qui asserebat Christum in triduo mortis fuisse hominem, quia putavit hominem esse animam rationalem. Magister quoque Sententiarum tertio libro idem affirmat; sed alia ratione. Æstimavit quippe sufficere ad hoc quod aliquid sit homo, ut habeat animam rationalem et corpus sibi unita, sive caro et anima sint sibi invicem counita, sive non.
Insuper, aliquid dicitur idem dupliciter. Primo, simpliciter: et sic illud est idem numero, quod est idem supposito. Sicque corpus Christi fuit idem simpliciter vivum ac mortuum, quia hypostasis Verbi permansit semper ejus persona seu subsistentia. Secundo, dicitur aliquid idem totaliter. Et sic corpus Christi ante passionem et in triduo mortis non fuit numero idem, quum vita sit aliquid de essentia corporis viventis: nam animatum est ejus essentiale prædicatum. Si ergo corpus
Christi fuisset totaliter idem, non esset Christus veraciter mortuus: quod est hæresis Gaianitarum, secundum Isidorum. Dicit autem Damascenus tertio libro, quod corruptio uno modo importat separationem carnis ab anima: et sic corpus Christi fertur corruptum; alio modo, perfectam resolutionem in elementa: sicque caro Christi non vidit corruptionem.
- At vero de morte Christi possumus loqui: vel, prout est in fieri, utpote secundum quod per passionem aliquis tendit in mortem. Sic vero idem est loqui de Christi passione ejusque morte. Et ergo sicut passio Christi fuit nostræ causa salutis, ita et mors hoc modo accepta. Secundo, consideratur mors Christi ut in facto esse, prout videlicet separatio animæ a corpore facta est. Et ita mors Christi est causa nostræ salutis, non per modum meriti, sed efficientiæ, propter unionem Verbi manentem. Unde propter virtutem divinitatis unitæ, salutiferum nobis fuit quidquid circa corpus Christi mortuum factum narratur. Proprie autem mors Christi est causa destructionis nostræ mortis, tam carnis quam animæ. Proprie enim consideratur effectus secundum similitudinem suæ causæ.
Footnotes
Chapter 598 of 761