Articulus 62
Quod per Christi passionem Deo reconciliati simus. 2. Quod etiam per eam janua regni aperta sit. 3. An Christus per passionem sui exaltationem promeruerit.
RECONCILIATI quoque dicimur Deo per passionem Christi, tum quoniam passio ejus est deletiva peccati, tum quia effectus sacrificii est illum cui offertur, placare.1
Denique clausio januæ regni est quoddam obstaculum ingressum vitæ æternæ impediens. Hoc autem obstaculum ex peccato causatur, tam originali quam actuali. A peccato autem originali redempti sumus per mortem Christi, tam quantum ad culpam, quam quoad pœnæ reatum, ipso pretium pro nobis solvente. A peccatis vero actualibus passio Christi nos liberat, per hoc quod Christo et merito suæ passionis conjungimur per fidem et caritatem ac sacramenta. Idcirco per passionem Christi aperta est nobis janua regni. Nam ante passionem Christi nemo Sanctorum beatitudinem adipisci valebat, quamvis pro propriis culpis satisfecisset. Reatus enim totius naturæ ex originali peccato proveniens, non nisi per Christum deleri potuit.
Porro meritum quamdam æqualitatem justitiæ signat. Sicut autem justum est, ut qui sibi plus usurpat vel tribuit quam debitum est, diminutionem sustineat in his quæ sua sunt (quemadmodum in veteri lege, qui unam ovem furabatur, reddidit quatuor);2 sic justum est, ut is qui minus sibi assumit vel tribuit quam possit et debitum est, additionem recipiat: sicut qui se humiliat, exaltationem sortitur. Christus vero in sua passione humiliavit se infra suam dignitatem in quatuor: primo, quantum ad passionem et mortem, cujus debitor non fuit; secundo, quantum ad locum: nam corpus positum est in sepulcro, anima in inferno; tertio, quantum ad confusionem et opprobria; quarto, quoniam traditus est potestati humanæ ac tenebrarum. Idcirco per suam passionem meruit exaltationem in quatuor: primo, quantum ad resurrectionem gloriosam; secundo, quantum ad ascensionem in cœlum; tertio, quantum ad consessum in dextera Patris, et manifestationem suæ divinitatis; quarto, quoad judiciariam potestatem sibi collatam, quemadmodum Job tricesimo sexto habetur: Causa tua quasi impii judicata est;3 causam judiciumque recipies.
Footnotes
Chapter 597 of 761