Skip to the text

Articulus 52

  1. An Christus debuerit solis Judæis prædicare.

  2. An debuerit eorum turbationem vitare.

  3. An debuerit publice prædicare.

  4. An debuerit verbo vel scripto docere.

  5. FUIT demum conveniens ut Christus prædicaret solis Judæis, et post eum Apostoli ejus ad tempus :1 quoniam Judæis specialiter facta erat de Christi adventu promissio ; secundo, quia Judæi erant Deo propinquiores propter legis notitiam; tertio, ut Judæis occasionem calumniandi Christumque negandi subtraheret; quarto, quia principatum super gentiles Christus sua passione promeruit, secundum illud Apostoli ad Philippenses secundo : Christus factus est obediens usque ad mortem : propter quod et Deus exaltavit illum, etc.2

  6. Denique bonum commune non est propter aliorum scandalum omittendum, præsertim dum scandalum aliorum ex malitia oritur. Christus ergo, qui venit prædicare viam salutis toti populo, non debuit sanam doctrinam omittere propter Pharisæorum et Scribarum atque pontificum scandalum, ex magna eorum pravitate exortum. Propter quod discipulis dixit : Sinite illos; cæci sunt, duces cæcorum.3 Debemus vero scandalum aliorum vitare, ne nostro dicto vel facto minus recto scandalizentur.

  7. At vero, Joannis octavodecimo Christus dixit : In occulto locutus sum nihil.4 Tota ergo Christi doctrina in publico fuit. Nam ea quæ seorsum discipulis dixit, sic dixit quod omnibus ea innotescere congruo tempore voluit. Christus enim non intendebat doctrinam suam occultare ex invidia vel inhonestate. Verumtamen aliqua ejus dogmata in occulto erant, quantum ad modum proponendi : ut quæ in parabolis dixit. Quod ideo fecit, quoniam turba nec digna fuit neque idonea nudam veritatem percipere. Quod tamen Matthæi tertiodecimo dicitur, Christus sine parabola non loquebatur eis, videlicet turbæ, referendum est, secundum Chrysostomum, ad illum sermonem :5 alia namque multa sine parabolis eis proposuit.

  8. Præterea Christus librum nullum conscripsit. Quum enim sit doctor doctorum atque magister altissimus, excellentissimus modus docendi sibi competebat, videlicet ut immediate in cordibus auditorum verba sua imprimeret, non inanimatæ materiæ. Unde et apud gentiles, Socrates atque Pythagoras, qui erant excellentissimi doctores, nihil scribere voluerunt. Item, Christus libros non edidit, quatenus doctrina ejus ordinate ad omnes veniret, videlicet primo ad Apostolos ab ipso, et per Apostolos ad nos : quæ enim a Deo sunt, ordinata sunt.6 — Refert autem Augustinus, primo de Consensu Evangelistarum, quosdam gentilium qui Christum tanquam sapientissimum virum blasphemare vel culpare non audent, mirari cur librum nullum compegerit : unde discipulos ejus asserunt plus tribuisse suo magistro quam erat, ut dicerent eum Verbum quo facta sunt omnia, Deique Filium. Alii vero gentilium asseruerunt Christum libros magica continentes scripsisse, quibus miracula fecit :7 et tamen illi gentiles, qui se tales Christi libros legisse affirmant, tale nihil agunt qualia Christum de libris hujusmodi fecisse mirantur. Asserunt quoque tales libros a Christo Petro et Paulo tanquam epistolas missas : quum tamen Paulus Christo in mundo viventi nunquam adhæserit, nec ejus discipulus fuerit.

Footnotes

  1. UÆSTIO 42. ↩

  2. Philipp. II, 9. ↩

  3. Matth. XV, 14. ↩

  4. Joann. XVIII, 20. ↩

  5. Matth. XIII, 34. ↩

  6. Rom. XIII, 1. ↩

  7. Gen. III, 1. ↩

Chapter 587 of 761