Articulus 47
De Christi circumcisione. 2. De appellatione. 3. De oblatione. 4. De Matris ejus purgatione.
MULTIS demum rationibus Christus circumcidi dignatus est :1 primo, ut se verum corpus habere ostenderet; secundo, ut legis præceptum commendaret; tertio, ut se filium Abrahæ comprobaret; quarto, ut Judæis excusationem auferret de sua perfidia; quinto, ut obedientiæ virtutem ostenderet.
Denique, sicut nomina individuorum imponuntur ab aliqua proprietate eorum, videlicet ex parte loci, vel temporis, vel cognationis, vel eventus, vel dispositionis; sic nomina quæ hominibus divinitus imponuntur, designant donum gratuitum a Deo ipsis collatum : quemadmodum Abrahæ dictum est, Appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te.2 Quoniam ergo Jesu Christo, prout homo est, divinitus datum est ut sit mundi salvator, convenienter vocatum est nomen ejus Jesus. Imponebantur vero nomina in veteri lege in ipso circumcisionis die, quoniam eodem die datum est Abrahæ circumcisionis præceptum et nomen impositum. Qui enim ante circumcisionem decesserunt, sine nomine erant, et quasi non fuisse reputabantur. Propter quod Salomon de se Proverbiorum quarto ait, Ego tenellus fui et unigenitus coram matre mea :3 quamvis fratrem uterinum priorem se habuit; sed ille ante nominis impositionem obierat.
Amplius, in Levitico præceptum fuit ut proles post dies purgationis offerretur in templo, cum hostia, quæ erat pro peccato in quo concepta fuerat proles, et etiam ad consecrationem aliquam prolis, quoniam tunc offerebatur in templo. Specialiter quoque de primogenitis jussum fuit ut primogenita Domino offerrentur. Quia ergo Christus venit legem implere, non solvere (factus enim ex muliere, fa-
Actus est sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret), voluit in templo præsentari, hostiamque pro se offerri, par turturum, aut duos pullos columbarum.4 Quæ tamen erat oblatio pauperum : præceptum namque fuit Levitici duodecimo, ut qui possent, agnum offerrent.5
- Propter easdem autem rationes quibus Christus sine omni culpa exsistens, voluit circumcidi et pro se sacrificium fieri, etiam Genitrix ejus benedictissima atque purissima voluit purificari secundum legem, quamvis splendidissima illa maculam prorsus nesciret.
Footnotes
Chapter 582 of 761