Skip to the text

Articulus 59

  1. Cur Christus a gentibus passus sit. 2. An occisores ejus eum noverint. 3. De gravitate excessus eorum.

QUÆSTIO 47.

  1. FIGURATUS vero est in Christi passione suæ passionis effectus. Fructus namque passionis Christi primo in

A Judæis pullulavit atque receptus est, et per prædicationem Judæorum credentium ad gentes pervenit. Et ergo passio Christi a Judæis exordium habuit; sed gentiles eum finaliter occiderunt. Quod autem Judæi dicebant, Nobis non licet interficere quemquam, referendum est ad tempus festivitatis illius paschalis, secundum Augustinum:1 vel verius dicitur quod a Romanis interdicta eis exstitit occidendi potestas.

  1. Præterea, sicut diaboli, ita et majores Judæorum, videlicet sacerdotes et principes atque legisperiti, cognoverant Jesum esse Christum in lege promissum. Videbant enim omnia de Christo prædicta in eo impleri, et certissima signa conspexerant. Neutri tamen eorum sciebant mysterium divinitatis ejus. Et ideo Apostolus dicit, quod si cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.2 Sed illa eorum ignorantia non eos excusat, quia affectata erat, atque ex invidia orta est. Videbant namque signa soli Deo possibilia ab eo fieri, nec verbis quibus se Filium Dei asseruit, credere voluerunt. Minores autem inter Judæos, videlicet populus indoctus, non cognovit eum esse Christum. Et si interdum dubitabant, vel aliqui credebant, tamen a majoribus subvertebantur, ne crederent. Dicunt autem Chrysostomus et Beda, quod etiam majores Judæorum noverunt eum esse Filium Dei.

  2. Itaque ex prædictis innotescit, quod peccatum sacerdotum ac principalium in populo Judæorum Christum occidentium erat gravissimum: tum ex genere peccati, quoniam Christum interemerunt; tum ex malo affectu, quoniam propter invidiam noluerunt advertere eum esse Christum Filium Dei: quod tamen sciebant. Peccatum vero minorum non fuit adeo grave, quia per ignorantiam aliquo modo excusabatur. Pilatus quoque minus peccavit quam Judæi, quia timore Cæsaris eum occidit. Milites vero quoniam de mandato præsidis eum peremerunt, minus omnibus peccaverunt. Sed et Judas qui Christum ex avaritia prodidit, plus Pilato ejusque ministris peccavit.

Footnotes

  1. Joann. xviii, 31. ↩

  2. 1 Cor. u, 8. ↩

Chapter 594 of 761