Articulus 49
Utrum Christus debuerit baptizari. 2. An a Joanne baptizari debuerit. 3. De tempore quo est baptizatus. 4. De loco illius baptismi. 5. De apertione cœli. 6. De Spiritu Sancto in specie columbæ super Christum descendente. 7. De voce Patris super Christum: Hic est, etc.
VOLUIT igitur Christus baptizari, secundum Ambrosium, non ut mundaretur, sed ut mundaret;1 et ut totum veteranum Adam aquis immergeret, secundum Gregorium Nazianzenum.
Baptizatus est autem Christus baptismo Joannis, quatenus ejus approbaret baptismum, et ut sanctificaret nostrum Baptismum, atque ut nos suo exemplo ad Baptismum induceret.
Denique conveniens fuit ut Christus tricesimo anno baptismum reciperet. Nam ex tunc prædicare atque docere volebat : prædicare vero et docere solis viris competunt perfectam ætatem habentibus. Item, ut ostenderetur quod Baptismus novæ legis reddit virum perfectum. Et etiam, quia Christo baptizato, legalia cessare cœperunt : et ideo ea ætate Christus baptizari volebat, quando certissimum fuit quod non ideo legem solvit, quoniam eam implere non potuit.
Porro in Jordane Christus baptizatus rationabiliter fuit. Sicut enim per Jordanem filii Israel ingressi sunt terram promissionis ; sic Christifideles per ejus Baptismum introeunt patriam felicitatis cœlestis. Unde sicut mare Rubrum designavit Christi Baptismum, quoad liberationem a peccato et potestate diaboli ; sic Jordanis fluentum eumdem figurabat, quoad introitum cœli.
At vero, Christo baptizato aperti sunt cœli : quoniam in Baptismo operatur virtus cœlestis; item, quia per Baptismum, qui est fidei sacramentum (nam in eo baptizandi fidem profitentur per se vel per alios), homo recipit gratiam Spiritus Sancti, per quam contemplari debet cœlestia; rursus, quia per Christi Baptismum omnia peccata donantur atque cœlestia regna aperiuntur. Apertio vero hæc cœli, non est intelligenda secundum materialem rupturam, sed referenda est ad spirituales oculos, vel ad imaginariam Christi visionem : quemadmodum Ezechiel cœlos se vidisse apertos commemorat.2
Dicit quoque Chrysostomus : Omnia quæ circa Christum in baptismo accidebant, pertinent ad omnium baptizatorum mysterium. Idcirco ad insinuandum quod in Christi Baptismo confertur gratia Spiritus Sancti, apparuit atque descendit Spiritus Sanctus in Christum in specie columbæ, et mansit super eum : quamvis tunc nihil gratiæ Christo accreverit, quippe qui a conceptionis suæ instanti omni gratia, sapientia, atque perfectione summe ornatus plenusque exstitit. Et quoniam baptizandus sine simulatione accedere debet, ideo Spiritus Sanctus in specie columbæ apparuit, quia columba simplex est animal; item, ad designandum septem dona Spiritus Sancti, quæ columba suis proprietatibus signat. Columba namque juxta fluenta inhabitat, quatenus viso accipitre se mergat atque evadat : per quod figuratur donum sapientiæ, per quod sancti juxta Scripturæ fluenta resident, ut dæmonis incursum evitent. Columba quoque meliora grana colligit : quo signatur donum scientiæ, per quod boni sanas sententias quibus aluntur, congregare non cessant. Columba quoque alienos pullos fovet : quod ad donum consilii attinet, per quod sancti alios verbo et vita pascunt. Item columba rostro non lacerat : quod ad donum intellectus respicit, quo sancti veras fidei sententias nullatenus lacerant. Columba quoque felle caret : quod donum pietatis concernit. Et in cavernis nidificat : quod ad donum fortitudinis spectat, per quam fideles in Christi vulneribus commorantur. Item pro cantu gemitum habet : quo donum figuratur timoris, per quem sancti delectantur in gemitu pro peccatis. — Porro in Christi operibus qui veritas est, nihil esse condecet fictum. Et ergo illa columba non erat phantastica, sed vera, et de novo creata, secundum Augustinum : quæ peracto suo ministerio, esse desivit.
Præterea, quia noster Baptismus in virtute et invocatione Patris et Filii ac Spiritus Sancti consistit, datur atque perficitur; ideo non solum Spiritus Sanctus prædicto modo in Christo apparuit, sed et vox Patris audita est :3 Hic est, inquiens, Filius meus dilectus. Et bene in voce apparuit Pater : nam ei est proprium Verbum proferre. Missio vero includit aliquid amplius quam apparitio, utpote auctoritatem mittentis super missum. Quum ergo Filius et Spiritus Sanctus a Patre emanent, non solum apparere, sed etiam mitti dicuntur. Sed quoniam Pater a nullo est, non dicitur mitti, sed apparere.
Footnotes
Chapter 584 of 761