Articulus 64
Utrum conveniens fuerit Christum sepeliri. 2. De modo sepulturæ Christi. 3. An corpus Christi fuerit in sepulcro resolutum. 4. De tempore quo fuit in sepulcro.
BENE quoque conveniens fuit ut Christus sepeliretur:1 primo, ut vere mortuus probaretur; secundo, ut sepultis spes resurgendi daretur; tertio, ut nos ejus exemplo spiritualiter sepeliamur.
Congruenter autem a nobilibus, utpote Joseph ab Arimathæa et Nicodemo principe Judæorum, Christus sepultus est, juxta illud Isaiæ: Erit sepulcrum ejus gloriosum.2 Sepelierunt autem eum, sicut moris est sepelire Judæis, scilicet aromatibus conditum, ne caro ejus cito resolveretur. Per quæ mystice figuratur devotio Christifidelium. Et myrrha ac aloes, quæ amara sunt, amaritudinem pœnitentiæ præsignabant, per quam Christus manet in nobis et in mentibus nostris sepultus. Sepultus est etiam Christus in horto, ad insinuandum quod per mortem ipsius liberamur a peccato et morte Adæ, qui in horto paradisi transgressus est. Positus vero est in monumento novo, ne si cum aliis sepeliretur, non ipse, sed alius resurrexisse putaretur.
Denique non decuit corpus Christi in monumento resolvi. Resolutio enim hujusmodi ex infirmitate naturæ corporis contingit, quæ non sufficit corpus servare illæsum. Quoniam igitur corpus Christi post separationem mansit divinitati unitum, resolvi non potuit.
Porro in sepulcro jacuit corpus Christi per duas noctes, ad significandum quod per ejus mortem liberamur a duplici morte, videlicet carnis et animæ. Sed quia mors Christi provenit, non ex peccato, sed caritate ipsius, idcirco per unam diem in sepulcro fuit. Quod vero dicitur Christus in sepulcro fuisse tribus diebus tribusque noctibus, intelligendum est ponendo partem pro toto. Secundum Augustinum vero quarto de Trinitate, Christus diluculo resurrexit, in quo aliquid lucis apparet atque de tenebris aliquid remanet. Unde quod Gregorius asserit Christum media nocte resurrexisse, non est referendum ad æqualem divisionem noctis in suas partes; sed propter has tenebras quæ ad noctem pertinebant, hoc dixit.
Footnotes
Chapter 599 of 761