Articulus 61
Quod per Christi passionem redempti simus a peccato, 2. a potestate diaboli, 3. a pœnæ reatu.
PASSIO igitur Christi nostra peccata delevit tripliciter, scilicet:1 per modum redemptionis, et sicut efficiens instrumentale, ut dictum est; tertio autem, per modum provocantis ad caritatem, per quam omnia peccata donantur. Ex hoc enim quod Christus nos ita prævenit, diligendo nos, ac patiendo pro nobis, ad eum redamandum accendimur sancto amore, qui operit multitudinem peccatorum.2 Sed quoniam passio Christi est causa universalis et indeterminata nostræ salutis, oportet ut singulis per convenientem modum particulariter applicetur, ad consequendum suum effectum. Hæc vero applicatio fit per fidem ac sacramenta Ecclesiæ.
Præterea circa potestatem quam dæmon exercuit in hominibus ante Christi passionem, tria pensantur: primo, hominis culpa, per quam homo meruit subdi diabolo; secundo, Dei justitia, qui hoc juste permisit; tertio, perversa voluntas diaboli, qui homines a salute impedire non destitit. Quantum autem ad primum istorum, liberamur per Christi passionem a potestate diaboli, prout passio ejus dicitur remissio peccatorum; quantum ad secundum, in quantum passio ejus reconciliavit nos Deo; quantum vero ad tertium, per hoc quod dæmon potestatem suam in eum exercuit qui peccatum non habuit, scilicet in Christum, ejus mortem procurando. Quia enim non debitorem invasit, debitores amisit, secundum Augustinum.
Denique per Christi passionem liberati sumus a reatu peccati directe et indirecte: directe, quoniam passio ejus supersufficiens erat ad satisfaciendum pro universis peccatis; indirecte autem, per hoc quod passio ejus est causa remissionis culparum, in quibus fundatur pœnæ reatus. Sed hunc Christi passionis effectum necesse est nobis applicari per modum prætactum. In Baptismo enim omnia peccata dimittuntur; per Pœnitentiam vero dimittuntur peccata in virtute meriti passionis Christi.
Footnotes
Chapter 596 of 761