Articulus 75
1. An Christo conveniat judiciaria potestas ad omnes. 2. An præter judicium quod agitur in præsenti tempore, sit exspectandum finale judicium. 3. An potestas judiciaria Christi extendatur ad angelos.
CHRISTUS vero omnium hominum judex est. Ipse enim pro omnibus passus est, et per ipsum omnes electi salvantur. Ipse quoque omnium cordium secreta cognoscit, et maxime divinæ sapientiæ est conjunctus.
Porro perfectum judicium ferri non potest de aliquo ante ejus consummationem, quando non est amplius timendum de periculis ante finem evenire potentibus. Et ergo post mortem fit statim uniuscujusque judicium. Sed post mortem permanet homo secundum aliquid, pluribus modis. Primo, prout vivit in memoriis hominum, in quibus interdum contra veritatem remanet bonæ malæve famæ; alio modo, in filiis, qui sunt quasi aliquid parentum: et tamen multorum bonorum sunt mali filii, atque econtra. Tertio, quantum ad effectum studiorum seu operum suorum: quemadmodum ex deceptione Arii et hæresiarcharum pullulat error usque ad terminum sæculi, et usque tunc proficit fides ex prædicatione et doctrina aliorum. Quarto, quantum ad corpus, quod quandoque honorifice sepelitur, sæpe inhumatum relinquitur. Quinto, quantum ad ea quæ homo dilexit, videlicet temporalia bona. Omnia autem hæc subduntur divino judicio. Unde de omnibus perfectum atque manifestum judicium nequit haberi, quamdiu hic status durat. Oportet igitur esse unum generale atque finale judicium, in quo omnia plenissime judicentur quæ ad homines qualitercumque pertinent. Verumtamen, sicut Nahum primo habetur, Deus non judicat bis in id ipsum, id est secundum idem;1 sed bene secundum diversa.
Præterea judiciaria Christi potestas ad angelos bonos ac malos se extendit, etiam ex parte naturæ assumptæ: Primo, propter unionem cum Verbo, propter quam Christus ut homo summos angelorum illuminat, secundum Dionysium. Secundo, propter meritum humiliationis passionisque suæ, per quam meruit ut omne genu cœlestium, terrestrium, ac infernorum ei flectatur.2 Tertio, quia est caput hominum, ad quorum ministerium angeli emittuntur.3 Propter quod de ministerio angelorum habet judicare sive discernere, et de accidentali præmio quod exinde consequuntur, et ita de accidentali pœna quam dæmones nos persequendo merentur.
Footnotes
Chapter 610 of 761