Articulus 76
An sacramentum sit in genere signi.
An omne signum rei sacræ sit sacramentum. 3. An sacramentum sit solum unius rei signum. 4. An sacramentum sit semper aliqua res sensibilis.
OMNIA autem quæ ad aliquid unum ordinantur, ab illo possunt denominari, quamvis differenter: quemadmodum medicina, urina, diæta, potio amara, dicuntur sana, quia ad sanitatem referuntur; sed diversimode. Medicina namque dicitur sana, quia est causa sanitatis; diæta, quia conservat sanitatem; urina, quia significat eam. Pariformiter, sacramentum dici potest, vel quia continet sanctitatem occultam (sicque sacramentum aliud non est nisi sacrum secretum); vel quia ordinem habet ad sanctitatem, vel causæ, seu signi, aut similis habitudinis. Nunc vero de sacramentis fit sermo, prout habitudinem signi important: et ergo sacramentum in genere signi reponitur. Unde decimo de Civitate Dei ait Augustinus, quod sacrificium visibile invisibilis sacrificii est sacramentum, id est sacrum signum.
Præterea signa proponuntur hominibus, quorum est ex notis ad ignotorum notitiam pervenire. Et ideo omne signum rei sacræ ad homines pertinentis, dicitur sacramentum, prout nunc de sacramento tractatur, videlicet prout ad nostram sanctificationem refertur.
Tria autem considerantur in sanctificatione nostra, videlicet: causa ejus, quæ est passio Christi; forma ejus, videlicet gratia et virtutes; finis quoque ejus, qui est vita æterna. Et omnia ista per sacramenta signantur. Ideoque sacramentum est signum rememorativum præteriti, scilicet passionis Christi; demonstrativum præsentis, quod in verbis efficitur per virtutem passionis Christi, videlicet gratiæ; et prænosticum futuri, scilicet gloriæ.
Denique, quoniam connaturale est homini ut per sensibilia ad spiritualia manuducatur; sacramenta, quæ sunt signa spiritualium rerum, debent esse quædam sensibiles res. Et ergo sacramentum est signum sensibile.
Chapter 611 of 761