Skip to the text

Articulus 77

1. An ad sacramenta requiratur determinata materia. 2. An significatio quoque per verba. 3. An verba determinata. 4. An verbis illis possit aliquid addi vel subtrahi.

  1. SACRAMENTUM igitur in sanctificatione consistit. Sanctificatio autem a Deo est. Non autem est in potestate hominis id quod ad Deum pertinet atque ex ejus potestate dependet. Et ideo homo non potest suo judicio quascumque res quibus sanctificationem a Deo acquirat, assumere; sed hoc ex divina institutione oportet esse determinatum in nova lege. Sacramenta ergo determinatas sensibiles res exigunt. — Verumtamen, ut ait Augustinus contra Faustum, diversa sacramenta diversis temporibus congruunt. Unde in statu legis naturæ, nulla exsistente lege exterius data, homines solo interiori instinctu movebantur ad Deum colendum. Et ergo ex instinctu interiori determinabatur eis, quibus rebus sensibilibus uterentur in cultu divino. Postmodum vero, propter obscurationem legis naturalis, necesse fuit dari legem scriptam: præsertim propter manifestiorem significationem gratiæ Christi. Idcirco oportuit res determinari, quibus homines uterentur in sacramentis.

  2. Præterea rebus sensibilibus oportet verba adjungi in ipsis sacramentis. Sacramenta enim considerantur tripliciter: primo, ex parte causæ sanctificantis, quod est Verbum incarnatum; secundo, ex parte hominis, qui sanctificatur; tertio, ex parte significationis sacramentalis. Quolibet autem modo convenit verba adjungi rebus. Nam per additionem verbi cum re sensibili conformatur sacramentum Verbo Dei unito carni. Item, virtus sacramenti non agit sine fide; fides vero est ex auditu, ad quem pertinent verba.1 Rursus, verba præcipuum locum obtinent inter signa. Fuit etiam opportunum ut significatio rei sensibilis determinetur per verba.

B Nam res sensibilis plura potest signare: quemadmodum aqua propter humiditatem significat ablutionem, et refrigerium propter frigiditatem. Sed quum dicitur, Ego te baptizo, insinuatur quod aqua utimur in Baptismo ad designandum spiritualem emundationem. Per verba enim quorum significatio certior est, perficitur significatio rei: sicque in sacramento ex verbo et re fit unum quodammodo, sicut ex forma atque materia. Nam in veteri lege verba addebantur sacramentis.

  1. Amplius, verba in sacramentis se habent per modum formæ, res autem per modum materiæ. Forma vero est quæ distinguit et separat atque determinat unumquodque: est enim finis materiæ. Magis ergo exiguntur in sacramentis determinata verba, quam res determinatæ. In qualibet autem lingua assumenda sunt talia verba in sacramentis, quibus homines linguæ illius principalius communiusque utuntur. Advertendum quoque, quod ille qui verba sacramentalia profert corrupte ex industria, non videtur intendere agere quod agit Ecclesia: unde nec ipsum sacramentum perfici videtur. Sed si hoc faciat ex errore aut lapsu linguæ, ut illitterati ac balbi: si sit tanta corruptio quæ penitus aufert sensum locutionis, non videtur perfici sacramentum: et hoc maxime accidit, quando principium dictionis corrumpitur. Si autem non omnino tollatur sensus locutionis per hujusmodi corruptionem, perficitur sacramentum: quod præcipue contingit, quando circa finem corrumpitur dictio : tunc enim propter accommodationem usus remanet idem sensus.

  2. Porro circa mutationem verborum sacramentalium duo pensanda sunt : unum ex parte proferentis; aliud ex parte significationis verborum. Quum enim ad sacramentum requiratur intentio : si quis per diminutionem vel additionem verborum intendat novum ritum ab Ecclesia non receptum inducere, non perfici videtur sacramentum. Non enim videtur intendere facere quod facit Ecclesia. — Item, quum verba operentur in sacramentis quantum ad sensum quem faciunt : si per prædictam mutationem tollatur debitus sensus verborum, tollitur virtus sacramenti. Quod tunc contingit, quando minuitur aliquid ad substantiam formæ sacramentalis pertinens : ut si quis dicat, Ego te baptizo in nomine Patris et Filii. Si vero per diminutionem verborum, non mutatur substantia formæ sacramenti, perficitur sacramentum, ac si conficiens dicat, Hoc est corpus meum, veraciter consecrat : quamvis sic dicens peccat propter negligentiam vel contemptum.

Demum, si per appositionem sensus corrumpitur, non fit sacramentum : quemadmodum Ariani, qui dicebant, Ego te baptizo in nomine Patris majoris, et Filii minoris, etc., non baptizabant. Si vero additio debitum sensum non auferat, non tollitur virtus sacramenti : et non refert utrum additio fiat in principio, medio, aut fine. Unde si baptizans diceret, Ego te baptizo in nomine Patris omnipotentis, et Filii ejus unigeniti, et Spiritus Sancti paracleti, nihilo minus baptizaret. Sed si adderet, Et beatæ Mariæ virginis, non esset Baptismus : si tamen intelligeret in nomine Mariæ baptizari sicut in nomine Trinitatis. Dicitur enim prima ad Corintios primo : Numquid Paulus pro vobis crucifixus est?2 aut in nomine Pauli baptizati estis? Si vero adderetur, Et beatæ Mariæ virginis, ad hunc sensum quod ejus intercessio adsit baptizato, non tolleretur Baptismus.

Pariformiter, si sit tanta interruptio in prolatione verborum, quod intercipiatur proferentis intentio, tollitur sensus sacramenti, et per consequens virtus ipsius; non autem, si sit interruptio parva intentionem non interrumpens. Et eodem modo de transpositione verborum intelligendum est. Si namque transpositio sensum impediat, non perficitur sacramentum : ut quum negatio præponenda postponitur, vel econtra. Si autem non tollitur sensus, tunc nomina et verba transposita idem significant atque efficiunt.

Footnotes

  1. Rom. x, 17. ↩

  2. 1 Cor. 1, 13. ↩

Chapter 612 of 761