Skip to the text

Articulus 78

  1. Utrum sacramenta necessaria sint ad humanam salutem. 2. An fuerint necessaria ante peccatum. 3. An ante adventum Christi. 4. De tempore gratiæ.

  2. NECESSARIA denique sunt saluti humanæ sacramenta :1 Primo, quoniam homo, qui ex corporali materia et anima constat, indiget per sensibilia signa ad spiritualia elevari. Deus autem singulis providet secundum capacitatem atque naturam ipsorum. Secundo : nam homo per peccatum corporalibus rebus se subdidit : et ergo spiritualia in sua puritate capere non valeret animus ejus corporalibus implicatus. Tertio, quoniam naturale est homini circa corporalia versari, durumque ei consisteret si omnino ab eis abstrahere se deberet. Et ergo hanc occupationem salubrem sacramentorum circa sensibilia dedit Deus hominibus : nam et per hoc revocantur a sacris idolorum; et se ipsos humiliare coguntur, dum vident se sensibilibus rebus ad salutem indigere, et in illis opem requirere, quatenus sic virtus passionis Christi sibi applicetur, gratiamque adipiscantur divinam.

  3. Porro in statu innocentiæ homo non indiguisset sacramentis, propter originalem justitiam, per quam subdita fuit ratio

Deo, sensualitas rationi, et caro spiritui : unde perfectio animæ in scientia vel virtute non dependebat ex applicatione sensibilium rerum, sed a Deo. Ex quo patet, quod matrimonium ante peccatum institutum fuit, non sicut sacramentum, sed sicut naturæ officium : quamvis ex consequenti aliquid circa Christum significaret futurum, quemadmodum omnia alia in ejus figura præcesserunt.

  1. Denique post peccatum nemo sanctificari potest nisi per Christum, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ejus ad ostensionem justitiæ suæ. Oportuit ergo ante Christi adventum esse quædam sensibilia signa, quibus homines protestarentur fidem de futuro Salvatoris adventu. Hæc autem signa sacramenta vocantur. Et ergo mox post peccatum oportuit aliqua esse sacramenta.

  2. At vero, sicut antiqui salvabantur per fidem Christi venturi, sic nos salvamur per ejusdem Christi præteritum adventum. Quum ergo sacramenta sint signa fidem Christi justificantem protestantia, necesse est in nova lege alia esse sacramenta a sacramentis priscorum. Aliter enim significatur futurum, aliterque præteritum. Unde Augustinus nonodecimo contra Faustum dicit, quod prima sacramenta legis erant prænuntia Christi venturi. Et iterum inquit : Sacramenta veteris legis sunt ablata; et alia sunt instituta virtute majora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora. Et Dionysius quinto capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ asserit, novam legem esse medium inter veterem legem et statum futurum. Sicut enim figuræ veteris legis implentur et veritatem sortiuntur in nova lege; sic illa quæ nunc per speculum videmus et in ænigmate gerimus, clare ac nude in patria conspiciemus. Propter quod ad Galatas quarto, Apostolus veteris legis sacramenta appellat infirma atque egena elementa, quia nec gratiam continebant, nec dabant. Et igitur utentes illis dicit Apostolus sub elementis hujus mundi Deo servisse : non enim aliud erant nisi elementa.

Footnotes

  1. Quæstio 61. ↩

Chapter 613 of 761