Articulus 79
An sacramenta novæ legis sint causæ gratiæ. 2. An gratia sacramentalis aliquid addat super gratiam virtutum et donorum.
An sacramenta contineant gratiam.
PER sacramenta præterea novæ legis Christo incorporamur, juxta illud Apostoli ad Galatas tertio : Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.1 Hæc autem incorporatio sine gratia fieri nequit. Et ergo sacramenta novæ legis, non solum sunt signa, sed etiam causa gratiæ, non autem principalis, sed instrumentalis. Solus namque Deus est causa efficiens principalis omnis gratiæ. Sacramenta vero tanquam instrumenta divinæ virtutis, causa gratiæ nominantur, in quantum ex divina ordinatione ad gratiam inducendam applicantur. Quidam tamen affirmant, quod non sunt causa gratiæ aliquid operando : quod multis Sanctorum auctoritatibus dissonat. Nam communiter dicitur, quod efficiunt quod figurant. Et Augustinus ait : Aqua corpus tangit, et cor abluit.
Præterea gratia secundum se considerata, immediate perficit essentiam animæ; et sicut ab anima fluunt ejus potentiæ, ita a gratia fluunt virtutes ac dona, quibus perficiuntur potentiæ ad suos actus. Sacramenta vero ad speciales actus in vita christiana necessarios ordinantur : quemadmodum Baptismus ad spiritualem regenerationem, qua homo moritur vitiis et Christi membrum efficitur : qui effectus est aliquod sacramentale speciale præter actus potentiarum animæ. Sicut ergo virtutes ac dona superaddunt gratiæ communiter dictæ quamdam perfectionem determinate ordinatam ad proprios actus potentiarum; sic gratia sacramentalis addit super gratiam communiter dictam, et supra virtutes ac dona, quoddam divinum auxilium ad consequendum sacramenti finem. Sicque gratia sacramentalis addit super gratiam virtutum atque donorum.
Insuper, sacramenta novæ legis continent gratiam eo modo quo gratia est in eis. Est autem in eis non sicut in subjecto, sed sicut in signo et causa instrumentali; non sicut in causa univoca, scilicet secundum similitudinem speciei; neque secundum aliquam formam propriam permanentem ad effectum talem proportionatam, sicut effectus sunt in causis non univocis, ut generabilia in sole.
Footnotes
-
Galat. III, 27. ↩
Chapter 614 of 761